|
32. Quod autem secundum Joannem de columba dicitur, non quando
factum est narratur, sed verba Joannis Baptistae referuntur
commemorantis quid viderit. In quo quaeritur, quemadmodum dictum
sit, Et ego non noveram eum, sed qui misit me baptizare in aqua,
ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem
super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan I,
33). Si enim tunc eum cognovit, cum columbam vidit descendentem
super eum, quaerendum est quomodo dixerit venienti ut baptizaretur,
Ego magis a te debeo baptizari (Matth. III, 14): hoc enim ei
dixit antequam columba descenderet. Ex quo apparet, quamvis eum jam
nosset (nam etiam in utero matris exsultavit, cum ad Elisabeth Maria
venisset (Luc. I, 41), aliquid tamen in eo quod nondum
noverat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret
in Spiritu sancto propria quadam et divina potestate: ut nullus homo
qui accepisset a Deo Baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset
dicere suum esse quod traderet, vel a se dari Spiritum sanctum.
|
|