|
33. Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc Jesus ductus est in
desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et
accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti
panes fiant. Qui respondens dixit: Scriptum est, Non in pane solo
vivit homo , sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, etc. usque
ad id quod dictum est, Tunc reliquit eum diabolus; et ecce Angeli
accesserunt et ministrabant ei. Totum hoc similiter Lucas narrat,
etsi non eodem ordine. Unde incertum est quid prius factum sit, utrum
regna terrae prius demonstrata sint ei, et postea in pinnam templi
levatus sit; an hoc prius, et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum
omnia facta esse manifestum sit: et quod aliis verbis easdem sententias
Lucas explicat, non semper commendandum est quam nihil depereat
veritati. Marcus autem attestatur quidem eum in deserto a diabolo esse
tentatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet quid ei dictum sit,
quidve responderit. Item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit,
quod Angeli ministrabant illi (Matth. IV, 1-11, Marc. I,
12, 13, et Luc. IV, 1-13): Joannes vero totum istum
locum praetermisit.
|
|