CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

34. Sequitur narrans Matthaeus, Cum autem audisset quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam: hoc et Marcus dicit, et Lucas (Matth. IV, 12; Marc. I, 14, et Luc. IV, 14); sed Lucas de Joanne tradito nihil hoc loco dicit. Joannes autem Evangelista, priusquam iret Jesus in Galilaeam, dicit Petrum et Andream mansisse cum illo uno die, et tunc Petro nomen impositum, cum antea Simon vocaretur. Sequenti item die jam volentem exire in Galilaeam, invenisse Philippum, et ei dixisse ut sequeretur eum: inde ventum est ut etiam de Nathanaele narraret. Die autem tertio in Galilaea constitutum, fecisse illud in Cana de aquae in vinum conversione miraculum (Joan. I, 39-II, 11). Quae omnia caeteri Evangelistae praetermiserunt, id contexentes narrationibus suis, quod Jesus reversus in Galilaeam sit: unde intelligitur fuisse interpositos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Joanne. Non est autem contrarium ei loco, ubi Matthaeus narrat Dominum dixisse Petro, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Neque enim hoc nomen tunc accepisse intelligendus est, sed tunc potius, quando ei Joannes dictum esse commemorat, Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus (Joan. I, 42): ut eum hoc nomine appellaret postea Dominus dicens, Tu es Petrus. Non enim ait, Tu vocaberis Petrus, sed, Tu es Petrus; quod ei jam dictum erat antea, Tu vocaberis.

35. Deinde contexit narrationem Matthaeus, et dicit: Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephtalim, et caetera, quousque sermo terminetur, quem habuit in monte. In quo contextu narrationis attestatur ei Marcus de discipulorum vocatione, Petri et Andreae, et paulo post Jacobi et Joannis. Sed cum Matthaeus continuo conjungeret narrationem prolixi illius sermonis quem in monte habuit, posteaquam multos curavit, et eum multae turbae secutae sunt, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga, et stupebant super doctrina ejus. Tunc ipse dixit, quod et Matthaeus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. Narravit etiam de homine a quo expulsus est immundus spiritus; deinde de socru Petri. In his autem Lucas ei consentit (Matth. IV, 13, VII, 29, Marc. I, 16-31, et Luc. IV, 31-39): Matthaeus vero de isto daemonio nihil narravit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea (Matth. VIII, 14, 15).

36. In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Matthaeus post vocationem discipulorum, quibus piscantibus jussit ut eum sequerentur, narrat eum circuisse Galilaeam, docentem in synagogis, et praedicantem Evangelium, et sanantem omnem languorem; et collectis ad eum turbis, ascendisse in montem, et usum fuisse illo sermone prolixo. Dat ergo locum intelligendi, tunc facta esse quae Marcus post electionem eorumdem discipulorum narrat, cum circuiret Galilaeam, et doceret in synagogis eorum: tunc etiam de socru Petri: sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamvis non omnia praetermissa in narrationem revocaverit.

37. Sane potest movere, quomodo Joannes dicat, non in Galilaea, sed juxta Jordanem, primo Andream secutum esse Dominum cum alio, cujus nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum vocatum ut eum sequeretur: caeteri autem tres Evangelistae de piscatione vocatos eos dicant satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus. Nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intelligitur in ea navi fuisse secundum Matthaei et Marci narrationem, qui breviter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit: quod Lucas apertius explicavit, commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium, et quod ex ipsa navi Dominus prius fuerit locutus ad turbas. Hoc etiam videtur distare, quod tantum Petro a Domino dictum commemorat, Ex hoc jam homines eris capiens; quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit; et ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Illud ergo quod de Joanne diximus, diligenter considerandum est: non enim parva repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit, et temporis, et ipsius vocationis. Nam si juxta Jordanem, antequam Jesus isset in Galilaeam, ad testimonium Joannis Baptistae secuti sunt eum duo, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo adduxit ad Jesum, quando et nomen ut Petrus vocaretur accepit; quomodo ab aliis Evangelistis dicitur quod eos in Galilaea piscantes invenerit, atque ad discipulatum vocaverit (Matth. IV, 13-23; Marc. I, 16-20; Luc. V, 1-11, et Joan. I, 35-44)? nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse tunc Dominum juxta Jordanem, ut ei jam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset, eumque miratos ad propria remeasse.

38. Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua vinum, dicit idem Joannes, quod crediderint in eum discipuli ejus. Quod ita narrat: Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias (Joan. II, 1, 2). Qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli cum ad nuptias vocati sunt. Sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus apostolum Paulum in Tarso Ciliciae natum (Act. XXII, 3): neque enim tunc jam erat apostolus. Ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus, non jam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intelligere debemus. Jam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata atque conscripta sunt; et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator.

39. Quod autem dicit idem Joannes, Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus; et ibi manserunt non multis diebus (Joan. II, 12); incertum est utrum jam illi adhaeserant, etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Matthaeus enim primo narrat quod venerit, et habitaverit in Capharnaum; et postea quod eos de navibus piscantes vocaverit: iste autem, quod cum illo Capharnaum venerint discipuli ejus. An forte Matthaeus quod praetermiserat recapitulavit: quia non ait ipse, Post hoc ambulans juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres; sed sine ulla consequentis temporis differentia, Ambulans autem, inquit, juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, et caetera? Proinde fieri potest ut postea narraverit, non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intelligantur venisse Capharnaum, quo Joannes dicit et ipsum et matrem et discipulos ejus venisse. An potius alii discipuli fuerunt; sicut eum jam Philippus sequebatur, quem sic vocaverat, ut diceret ei, Sequere me? Quo enim ordine vocati sint omnes duodecim Apostoli, in Evangelistarum narrationibus non apparet, quandoquidem non tantum ordo vocationis, sed nec ipsa vocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi, et Petri, et Andreae, et filiorum Zebedaei, et Matthaei publicani, qui etiam Levi vocabatur (Matth. IV, 18-22, et IX, 9; Marc. I, 16-20, et II, 14; Luc. V, 1-11, et Joan. I, 35-44) Singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit (Joan. I, 42). Nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellavit filios tonitrui (Marc. III, 17).

40. Sane animadvertendum est quod Scriptura evangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos ejus, sed omnes qui in eum credentes, magisterio ejus ad regnum coelorum erudiebantur. Ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit, sicut Lucas commemorat. Ipse quippe paulo post ait: Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis (Luc. VI, 13-17). Non utique diceret turbam discipulorum, homines duodecim. Aliis quoque Scripturarum locis hoc evidenter apparet, discipulos ejus omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam vitam pertineret.

41. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream; deinde progressus paululum, alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus: cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Jacobum et Joannem filios Zebedaei vocatos ad adjuvandum, cum retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat: et cum Petro tantum dixisset, Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens; simul eum tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Unde intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat; nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi jam pisces nunquam esset capturus: nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos (Joan. XXI, 3). Dictum est ergo quod deinceps capturus esset homines; non dictum est quod jam non esset capturus pisces. Unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit, et ipse jussit ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut eum sequerentur.