PROLOGUS.

1. Quoniam sermone non brevi et admodum necessario, quem libro uno complexi sumus, refutavimus eorum vanitatem, qui discipulos Christi Evangelium conscribentes, ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi quem licet non ut Deum, tamen ut hominem sapientia longe prae caeteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis; et eum talia scripsisse videri volunt, qualia perversi diligunt, non qualibus lectis et creditis a perversitate corrigi possunt: nunc jam videamus ea quae quatuor Evangelistae de Christo scripserunt, quemadmodum sibi atque inter se congruant; ne quid ex hoc in fide christiana offendiculi patiantur, qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis evangelicis Libris, inconvenientia quaedam et repugnantia se deprehendisse existimantes, magis ea contentiose objectanda, quam prudenter consideranda esse arbitrantur.