CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

42. Illud etiam requirendum est, quomodo Joannes evangelista, antequam Joannes Baptista missus esset in carcerem, dicit Jesum isse in Galilaeam (Postea enim quam commemoravit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua vinum, et descendit Capharnaum cum matre et discipulis, et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Jerosolymam propter Pascha; post haec venisse in Judaeam terram et discipulos ejus, et illic demoratum cum eis et baptizantem: ubi secutus ait, Erat autem et Joannes baptizans in Aenon juxta Salim, quia aquae multae erant illic; et adveniebant, et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Joannes [Joan. II, 13, et III, 22-24]); Matthaeus autem dicat, Cum autem audisset quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam (Matth. IV, 12). Similiter et Marcus: Posteaquam autem traditus est, inquit, Joannes, venit Jesus in Galilaeam (Marc. I, 14). Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Joanne, sed tamen et ipse post baptismum et tentationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. Nam ita contexit narrationem suam: Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo (Luc. IV, 13, 14). Unde intelligitur hos tres evangelistas non Joanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini adventum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam convertit in vinum; tunc enim nondum erat traditus Joannes: eum vero adventum ejus in Galilaeam connexuisse narrationibus suis, qui post Joannem traditum factus est; de quo ejus reditu in Galilaeam ipse Joannes evangelista sic loquitur: Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Joannes (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam (Joan. IV, 1-3). Tunc ergo intelligimus jam fuisse traditum Joannem, Judaeos vero audisse quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizaverat Joannes.