CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

43. Jam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Matthaeum in monte habuit Dominus, videamus utrum ei caeteri Evangelistae nihil adversari videantur. Marcus quippe non eum commemoravit omnino, nec aliquid ejus simile dixit, nisi quasdam sententias, non contextim, sed sparsim, quas Dominus locis aliis repetivit. Reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intelligamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: Et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum, et omni Galilaea, et daemonia ejiciens. In hac praedicatione quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intelligitur etiam sermo iste habitus in monte, cujus commemorationem facit Matthaeus. Namque idem Marcus ita sequitur, Et venit ad eum leprosus deprecans eum, et genuflexo dixit: Si vis, potes me mundare (Marc. I, 39, 40), et caetera de hoc leproso mundato talia connectit, ut ipse intelligatur, quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus, veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 1, 2), et caetera.

44. Hujus leprosi etiam Lucas meminit (Luc. V, 12, 13), non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari, vel posterius facta praeoccupare, sicut divinitus suggerebantur, quae antea cognita, postea recordando conscriberent. Verumtamen idem Lucas sermonem etiam ipse Domini prolixum narravit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Matthaeus. Hic enim dixit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: et ille, Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. Et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto qui aedificat super arenam: nisi quod ibi flumen tantum dicit illisum domui, non et pluviam et ventos, sicut Matthaeus. Posset ergo facillime credi eumdem etiam ipse Domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Matthaeus posuit: item alias posuisse, quas iste non dixit; quasdam etiam non iisdem verbis, custodita tamen veritatis integritate, similiter explicasse.

45. Posset hoc, sicut dixi, facillime credi, nisi moveret quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente; Lucas autem in loco campestri a Domino stante. Haec itaque diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae jam antea dixerat, aut iterum quaedam facere quae antea jam fecerat? Non sane istos duos sermones, quorum unum Matthaeus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari, hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse versatas. Nam Matthaeus hoc ita dicit: Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et Jerosolymis, et Judaea et de trans Jordanem. Videns autem turbas ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, et caetera (Matth. IV, 25; VII, 29). Hic potest videri multas turbas vitare voluisse, et ob hoc ascendisse in montem, tanquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. Cui rei videtur attestari etiam Lucas, ita narrans: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit: Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum et Joannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Jacobum Alphaei et Simonem qui vocatur Zelotes, Judam Jacobi et Judam Scarioth, qui fuit proditor. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis, ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri , et Sidonis, qui venerant ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei, etc. (Luc. VI, 12-49). Hic potest intelligi cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos Apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem quem Matthaeus interposuit, et Lucas tacuit, hoc est in monte; ac deinde cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet, Lucas non tacet: et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.

46. Quod autem Matthaeus isto sermone terminato sequitur et dicit, Et factum est, cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus, potest videri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat. Quod vero mox ait, Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae: et ecce leprosus veniens adorabat eum, potest intelligi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit. Neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum; sed hoc solum voluit significare Matthaeus, post illam descensionem multas turbas fuisse cum Domino, quando leprosum mundavit, non quantum temporis interfuerit: praesertim cum eumdem leprosum Lucas jam in civitate posito Domino dicat esse mundatum, quod Matthaeus dicere non curavit.

47. Quanquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse, quando ex eis illos duodecim elegit: deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est, in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat, et multas turbas capere poterat; atque ibi stetisse donec ad eum turbae congregarentur: ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos ejus, atque ita illis caeterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt, diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. Jam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte videndum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium; nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque veritas explicetur: ut quod Matthaeus ait, Cum autem descendisset de monte, simul etiam de illo campestri loco qui in latere montis esse potuit, intelligatur. Deinde Matthaeus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter.