CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

48. Post haec Matthaeus sequitur, et dicit: Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum Centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur, et caetera, usque ad eum locum ubi ait, Et sanatus est puer ex illa hora (Matth. VIII, 5-13). Hoc de puero Centurionis etiam Lucas commemorat: non, sicut iste, post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemoravit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita conjungit: Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum: Centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus, etc., usque in eum locum quo sanatus est (Luc. VII, 1-10). Hic intelligendum est, cum implesset quidem omnia verba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non antequam haec verba terminasset intravit: sed non esse expressum post quantum temporis intervallum cum istos sermones terminasset intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit, iste autem postea recordatur.

49. Jam ergo videamus utrum sibi de hoc servo Centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: Accessit ad eum Centurio, rogans eum et dicens: Puer meus jacet in domo paralyticus. Cui videtur repugnare quod ait Lucas: Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. At illi cum venissent ad Jesum rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est, ut hoc illi praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Jesus autem ibat cum illis: et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos dicens: Domine, noli vexari: non enim dignus sum ut sub tectum meum intres; propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Si enim hoc ita gestum est, quomodo erit verum quod Matthaeus narrat, Accessit ad eum quidam Centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit? nisi diligenter advertentes intelligamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi. Non solum enim dicere solemus accessisse aliquem, etiam antequam perveniat illuc quo dicitur accessisse; unde etiam dicimus, Parum accessit, vel multum accessit, eo quo appetit pervenire: verum etiam ipsam perventionem cujus adipiscendae causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem pervenit, non videat ille qui pervenit, cum per amicum pervenit ad aliquem, cujus ei favor est necessarius. Quod ita tenuit consuetudo, ut jam etiam vulgo perventores appellentur, qui potentium quorumlibet tanquam inaccessibiles animos, per convenientium personarum interpositionem, ambitionis arte pertingunt. Si ergo ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra perventionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit pervenire? Non ergo absurde Matthaeus, etiam quod vulgo possit intelligi, per alios facto accessu Centurionis ad Dominum, compendio dicere voluit, Accessit ad eum Centurio.

50. Verumtamen non negligenter intuenda est etiam sancti Evangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in Psalmo, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Proinde quia fidem Centurionis, qua vere acceditur ad Jesum, ipse ita laudavit ut diceret, Non inveni tantam fidem in Israel; ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens Evangelista, quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. Sic enim et illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti ejus tenuerit, magis tamen tetigit Dominum, quam illae turbae a quibus premebatur (Luc. VIII, 42-48). Ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit Dominum; ita et Centurio quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. Jam caetera in hoc capitulo quae alter dicit, et alter praetermittit, superfluo pertractantur; cum ex illa regula primitus commendata nihil inveniantur habere contrarium.