|
51. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum venisset Jesus in domum
Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem: et tetigit manum
ejus, et dimisit eam febris; et surrexit, et ministrabat eis
(Matth. VIII, 14, 15). Hoc quando factum sit, id est,
post quid vel ante quid, non expressit Matthaeus. Non enim post quod
narratur, post hoc etiam factum necesse est intelligatur. Nimirum
tamen iste hoc recoluisse intelligitur, quod prius omiserat. Nam id
Marcus narrat (Marc. I, 29-31, antequam illud de leproso
mundato commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse
tacuit, videtur interposuisse. Itaque et Lucas post hoc factum
narrat de socru Petri (Luc. IV, 38, 39.), post quod et
Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui
potest idem videri quem dicit habitum in monte Matthaeus. Quid autem
interest quis quo loco ponat, sive quod ex ordine inserit, sive quod
omissum recolit, sive quod postea factum ante praeoccupat; dum tamen
non adversetur eadem vel alia narranti, nec sibi, nec alteri? Quia
enim nullius in potestate est, quamvis optime fideliterque res
cognitas, quo quisque ordine recordetur (quid enim prius posteriusve
homini veniat in mentem, non est ut volumus, sed ut datur); satis
probabile est quod unusquisque Evangelistarum eo se ordine credidit
debuisse narrare, quo voluisset Deus ea ipsa quae narrabat ejus
recordationi suggerere, in eis duntaxat rebus, quarum ordo, sive
ille, sive ille sit, nihil minuit auctoritati veritatique
evangelicae.
52. Cur autem Spiritus sanctus dividens propria unicuique prout
vult (I Cor. XII, 11), et ideo mentes quoque sanctorum
propter Libros in tanto auctoritatis culmine collocandos, in recolendo
quae scriberent sine dubio gubernans et regens, alium sic, alium vero
sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia
quaesiverit, divinitus adjutus poterit invenire. Hoc tamen non est
hujus operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus
Evangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine,
vel easdem res, vel alias factorum dictorumque Christi unusquisque
eorum potuerit volueritve narrare. Quapropter ubi ordo temporum non
apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet
eorum tenuerit: ubi autem apparet, si quid moverit quod sibi aut
alteri repugnare videatur, utique considerandum et enodandum est.
|
|