|
53. Sequitur ergo Matthaeus dicens: Vespere autem facto,
obtulerunt ei multos daemonia habentes. et ejiciebat spiritus verbo,
et omnes male habentes curavit; ut adimpleretur quod dictum est per
Isaiam prophetam dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, et
aegrotationes portavit (Matth. VIII, 16-18). Hoc ad
ejusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum conjungit, Vespere
autem facto. Sic et Marcus cum de ipsa socru Petri sanata dixisset,
Et ministrabat eis; hoc idem subjecit: Vespere autem facto cum
occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia
habentes; et erat omnis civitas congregata ad januam: et curavit
multos qui vexabantur variis languoribus; et daemonia multa ejiciebat;
et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Et diluculo valde
surgens egressus est et abiit in desertum locum (Marc. I,
31-35). Videtur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud
quod dictum est, Vespere autem facto, deinde diceret, Et diluculo
valde surgens. Quamvis nec illud necesse sit, ubi dicitur, Vespere
autem facto, ejusdem diei vesperum accipere; nec ubi dicitur,
diluculo, ejusdem noctis diluculum: tamen utcumque videri potest hic
rerum gestarum ordo servatus, propter digestum ordinem temporum.
Lucas quoque cum de socru Petri narrasset, non ait ipse, Vespere
autem facto; sed tamen quod idem significaret adjunxit, dicens: Cum
sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus,
ducebant illos ad eum: at ille singulis manus imponens curabat eos.
Exibant etiam daemonia a multis clamantia et dicentia, Quia tu es
Filius Dei. Et increpans, non sinebat ea loqui, quia sciebant
ipsum esse Christum. Facta autem die, egressus ibat in desertum
locum (Luc IV, 40-42). Et hic videmus eumdem prorsus
ordinem temporum custoditum, quem comperimus apud Marcum. Matthaeus
autem qui videtur non ordine quo gestum est, sed quo praetermissum
recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narravit quid
ipso die, facto etiam vespere, gestum sit, jam non subjungit
diluculum, sed ita narrat: Videns autem Jesus turbas multas circum
se, jussit ire trans fretum. Jam hoc aliud est, non illud quod
Marcus et Lucas contexunt, qui post vesperum diluculum ponunt. Quod
ergo hic dictum est, Videns autem Jesus turbas multas circum se,
jussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus
accipere, quod die quodam cum vidisset Jesus turbas multas circum se,
jussit ire trans fretum.
|
|