CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

54. Deinde quod subjungit, Et accedens unus Scriba ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris, usque ad illud ubi ait, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 19-22); hoc similiter narrat et Lucas. Sed ille post plura, nec ipse sane expresso ordine temporum, sed recordantis modo: utrum quod prius omisit, an quod posterius etiam factum quam sunt ea quae sequuntur, praeoccupavit, incertum est. Ita enim dicit: Factum est autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum, Sequar te quocumque ieris. Et respondit ei prorsus eadem quae Matthaeus commemorat. Quod autem Matthaeus dicit tunc istud gestum esse, quando jussit ut irent trans fretum, Lucas vero, ambulantibus illis in via, non est contrarium; quia in via utique ambularunt, ut venirent ad fretum. Et de illo qui petit primum sepelire patrem suum, Matthaeus et Lucas omnino consentiunt. Quod enim Matthaeus primo ejusdem verba posuit hoc propter patrem suum petentis, et deinde Domini dicentis, Sequere me, Lucas autem primo Domini dicentis, Sequere me, et deinde illius hoc petentis, ad sententiam nihil interest. Commemoravit Lucas et alium dixisse, Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt ; de quo tacet Matthaeus. Inde jam Lucas in aliud perrexit, non in illud quod ordine temporis sequebatur. Post haec autem, inquit, designavit Dominus et alios septuaginta duos (Luc. IX, 57; X, 1). Post haec quidem, manifeste; sed quanto temporis intervallo posthaec fecerit illud Dominus, non apparet. In ipso tamen intervallo fit quod deinceps Matthaeus subjungit: nam idem Matthaeus ordinem temporum adhuc tenet, ita narrans: