|
55. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
et ecce motus magnus factus est in mari; usque ad illud ubi ait: Et
venit in civitatem suam. Ista duo facta continuatim quae narrat
Matthaeus de tranquillato mari, posteaquam ventis imperavit Jesus a
somno excitatus, et de illis qui habebant saevum daemonium, ruptisque
vinculis agebantur in desertum, similiter narrant Marcus et Lucas
(Matth. VIII, 23-34, Marc. IV, 36; V, 17, et
Luc. VIII, 22-37): verbis aliis dictae sunt ab alio atque
alio quaedam sententiae, non tamen aliae, velut illud quod eum dicit
dixisse Matthaeus, Quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita
dicit, Quid timidi estis? necdum habetis fidem? id est, illam
perfectam, velut granum sinapis: hoc ergo et ille ait, modicae
fidei. Lucas autem, Ubi est fides vestra? Et totum quidem dici
potuit, Quid timidi estis? Ubi est fides vestra? Modicae fidei.
Unde aliud hic, aliud ille commemorat. Et illud quod excitantes eum
dixerunt, Matthaeus sic, Domine, salva nos, perimus; Marcus,
Magister, non ad te pertinet quia perimus? Lucas, Praeceptor,
perimus: una eademque sententia est excitantium Dominum, volentiumque
salvari; nec opus est quaerere quid horum potius Christo dictum sit.
Sive enim aliquid horum trium dixerint, sive alia verba quae nullus
Evangelistarum commemoravit, tantumdem tamen valentia ad eamdem
sententiae veritatem, quid ad rem interest? Quanquam et hoc fieri
potuit, ut pluribus eum simul excitantibus, omnia haec, aliud ab alio
dicerentur. Item quod sedata tempestate dixerunt secundum Matthaeum,
Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Secundum Marcum,
Quis putas est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? Secundum
Lucam, quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari, et
obediunt ei? quis non videat unam esse sententiam? Tantumdem enim
prorsus valet, Quis putas est iste? et, Qualis est hic? et ubi non
est dictum, imperat, utique consequenter intelligitur, quia imperanti
obeditur.
56. Quod vero Matthaeus duos dicit fuisse, qui legionem illam
daemonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem
et Lucas unum commemorant: intelligas unum eorum fuisse personae
alicujus clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et
pro cujus salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo
Evangelistae, solum commemorandum judicaverunt, de quo facti hujus
fama latius praeclariusque fragraverat. Nec quod verba daemonum
diverse ab Evangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli; cum vel
ad unam redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi. Nec
quia pluraliter apud Matthaeum, apud illos autem singulariter
loquitur; cum et ipsi narrent quod interrogatus quid vocaretur,
legionem se esse respondit, eo quod multa essent daemonia. Nec quod
Marcus dixit circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in
monte, quidquam repugnat. Grex enim porcorum tam magnus fuit, ut
aliquid ejus esset in monte, aliquid circa montem. Erant enim duo
millia porcorum, sicut Marcus expressit.
|
|