|
57. Hinc ergo sequitur Matthaeus, adhuc temporum ordinem servans,
atque ita narrationem contexit: Et ascendens in naviculam
transfretavit, et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei
paralyticum jacentem in lecto, etc., usque ad illud quod ait,
Videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit
postestatem talem hominibus (Matth. IX, 1-8). De hoc
paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas. Quod ergo Matthaeus
dicit Dominum dixisse, Confide, fili, dimittuntur tibi peccata
tua; Lucas autem non dixit, Fili, sed, homo, ad sententiam
Domini expressius insinuandam valet: quia homini dimittebantur
peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere, Non
peccavi; simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur
Deus. Marcus autem hoc dixit quod et Matthaeus; sed non dixit,
Confide. Potuit quidem et ita dici: Confide, homo; dimittuntur
tibi peccata, fili: aut, Confide, fili; dimittuntur tibi peccata,
homo; aut quolibet verborum ordine congruenti.
58. Illud sane potest movere, quod de isto paralytico Matthaeus
ita narrat: Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in
civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto:
Marcus autem non hoc in ejus civitate factum dicit, quae utique
Nazareth vocatur, sed in Capharnaum; quod ita narrat: Et iterum
intravit in Capharnaum post dies: et auditum est quod in domo esset;
et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam: et
loquebatur eis verbum. Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a
quatuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi prae turba,
nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes submiserunt grabatum in
quo paralyticus jacebat. Cum vidisset autem Jesus fidem illorum,
etc. (Marc. II, 1-12) Lucas autem non commemorat quo in
loco factum sit, sed ita dicit: Et factum est in una dierum, et ipse
sedebat docens: et erant Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui
venerant ex omni castello Galilaeae et Judaeae et Jerusalem: et
virtus erat Domini ad sanandos eos. Et ecce viri portantes in lecto
hominem qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre, et ponere
ante eum: et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba,
ascenderunt supra tectum, et per tegulas submiserunt illum cum lecto in
medium ante Jesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo,
remittuntur tibi peccata tua, etc. (Luc. V, 17-26).
Remanet igitur quaestio inter Marcum et Matthaeum, quod Matthaeus
ita scribit, tanquam in civitate Domini factum sit, Marcus autem in
Capharnaum. Quae difficilius solveretur, si Matthaeus etiam
Nazareth nominaret: nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas
Christi, quia in Galilaea erat Nazareth: sicut universum regnum in
tot civitatibus constitutum, dicitur Romana civitas; cumque in tot
gentibus constituta civitas sit, de qua scriptum est, Gloriosissima
dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3); et cum
ipse prior populus Dei in tot civitatibus habitans, etiam una domus
dictus sit domus Israel (Isai. V, 7; Jerem. III, 20, et
Ezech. III, 4): quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse
Jesum, cum hoc fecerit in civitate Capharnaum civitate Galilaeae,
quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut veniens in
Galilaeam, recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocumque
oppido esset Galilaeae; praesertim quia et ipsa Capharnaum ita
excellebat in Galilaea, ut tanquam metropolis haberetur? Quod si
prorsus non liceret accipere civitatem Christi, vel ipsam Galilaeam,
in qua erat Nazareth, vel ipsam Capharnaum, quae sicut caput
Galilaeae civitatibus eminebat; diceremus Matthaeum praetermisisse
quae gesta sunt, posteaquam venit Jesus in civitatem suam, donec
veniret Capharnaum, et hoc adjunxisse de sanato paralytico: sicut in
multis ita faciunt, praetermittentes media, tanquam hoc continuo
sequatur, quod sine ulla praetermissionis suae significatione
subjungunt.
|
|