|
59. Hinc ergo sequitur Matthaeus, dicens: Et cum transiret inde
Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait
illi, Sequere me: et surgens secutus est eum (Matth. IX, 9).
Hoc Marcus ita narrat, eumdem etiam ipse ordinem tenens post illius
paralytici sanitatem: Et egressus est, inquit, ad mare, omnisque
turba veniebat ad eum, et docebat eos. Et cum praeteriret, vidit
Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi, Sequere me: et
surgens secutus est eum (Marc. II, 13, 14). Nil hic
repugnat; ipse est enim Matthaeus qui et Levi. Lucas etiam hoc post
eumdem paralyticum sanatum ita subjungit: Et post haec exiit, et
vidit publicanum nomine Levi sedentem ad telonium, et ait illi,
Sequere me. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum (Luc.
V, 27, 28). Hinc autem probabilius videtur quod haec
praetermissa recordando Matthaeus commemorat: quia utique ante illum
sermonem habitum in monte, credendum est vocatum esse Matthaeum. In
eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis
discipulis electos, quos et Apostolos nominavit (Id. VI,
13).
|
|