|
60. Sequitur itaque Matthaeus, et dicit: Et factum est
discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes,
discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus, etc., usque ad illud ubi
ait, Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur
(Matth. IX, 10-17). Hic Matthaeus non expressit in cujus
domo discumbebat Jesus cum publicanis et peccatoribus: unde posset
videri non hoc ex ordine subjunxisse, sed quod alio tempore factum est
recordatus interposuisse, nisi Marcus et Lucas qui hoc omnino
similiter narrant, manifestarent in domo Levi, hoc est Matthaei,
discubuisse Jesum, et dicta illa omnia quae sequuntur. Ita enim
Marcus hoc idem dicit, eumdem ordinem servans: Et factum est, cum
accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul
discumbebant cum Jesu (Marc. II, 15-22). Cum ergo dicit,
in domo illius; exprimit utique illum, de quo superius loquebatur, id
est Levi. Sic et Lucas cum dixisset, Ait illi, Sequere me: et
relictis omnibus surgens secutus est eum; continuo subjecit, Et fecit
ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum
et aliorum, qui cum illis erant discumbentes (Luc. V,
27-39). Manifestum est itaque in cujus domo ista gerebantur.
61. Jam ipsa verba videamus, vel quae Domino dicta, vel quae ab
illo responsa omnes isti tres Evangelistae posuerunt. Matthaeus: Et
videntes, inquit, Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum
publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Totidem pene
verbis hoc ait et Marcus: Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat et bibit magister vester? Praetermissum est ergo a Matthaeo
quod iste addidit, et bibit: sed quid ad rem, cum plena sit
sententia, insinuans pariter convivantes? Lucas autem aliquanto
differentius hoc videtur commemorasse: Et murmurabant, inquit,
Pharisaei et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum
publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Non utique magistrum
eorum nolens illic intelligi: sed simul omnibus, et ipsi et discipulis
ejus hoc objectum insinuans: non tamen ei dictum, sed illis, quod et
de ipso et de illis acciperetur. Nam utique et ipse Lucas ita dicit
Dominum respondisse, Non veni vocare justos, sed peccatores in
poenitentiam: quod non eis respondisset, nisi quod dixerant,
manducatis et bibitis, ad ipsum maxime pertineret. Propterea etiam
Matthaeus et Marcus de illo discipulis ejus hoc objectum esse
narrarunt, quia et cum de discipulis dicebatur, magistro magis
objiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, et
tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis, manente veritate,
variata. Item quod Matthaeus refert Dominum respondisse, Non est
opus valentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite
quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni
vocare justos, sed peccatores; Marcus quoque et Lucas eisdem pene
verbis eamdem sententiam tenuerunt, nisi quod ambo non interponunt
illud ex propheta testimonium, Misericordiam volo, quam sacrificium.
Lucas autem cum dixisset, Non veni vocare justos, sed peccatores,
addidit, in poenitentiam quod ad explanandam sententiam valet, ne
quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi
arbitretur a Christo: cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet
quid velit Deus vocando peccatores, tanquam medicus aegros, utique ut
ab iniquitate tanquam ab aegritudine salvi fiant; quod fit per
poenitentiam.
62. Item quod dicit Matthaeus, Tunc accesserunt ad eum discipuli
Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter?
Marcus similiter intulit, dicens, Et erant discipuli Joannis et
Pharisaei jejunantes; et veniunt, et dicunt illi: Cur discipuli
Joannis et Pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?
nisi quod iste putari potest addidisse Pharisaeos, quod simul cum
discipulis Joannis hoc dixerint, cum Matthaeus tantum discipulos
Joannis hoc dixisse perhibeat. Sed verba ipsa quae illos dixisse apud
Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis; id est,
convivas qui aderant venisse ad Jesum, quia jejunabant discipuli
Joannis et Pharisaei, et hoc ei de illis dixisse: ut quod ait,
veniunt, non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat, Et erant
discipuli Joannis et Pharisaei jejunantes; sed cum isti essent
jejunantes, veniunt illi, quos hoc movet, et dicunt illi, Cur
discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, tui autem non jejunant?
Quod Lucas evidentius expressit, ita hoc idem intimans, cum dixisset
quid eis responderit Dominus de vocatione peccatorum, tanquam
aegrotorum: At illi, inquit, dixerunt ad eum, Quare discipuli
Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et
Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? Ergo et hic, sicut
Marcus, alios de aliis hoc dixisse narravit. Unde ergo Matthaeus,
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis dicentes: Quare nos et
Pharisaei jejunamus? nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim,
ut quisque poterat, hoc objecerunt: quorum sententia diverso loquendi
modo, sed tamen a veritate non alieno, a tribus Evangelistis
insinuata est.
63. Item illud de sponsi filiis, quia non jejunabunt quamdiu cum
eis est sponsus, similiter interposuerunt Matthaeus et Marcus: nisi
quod Marcus filios nuptiarum appellavit, quos ille sponsi; quod ad
rem nihil interest. Filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed
etiam sponsae intelligimus. Eadem ergo est aperta sententia, non
altera adversa. Lucas autem non ait, Numquid possunt filii sponsi
jejunare? sed ait, Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est
sponsus, facere jejunare? in quo et ipse ad aliud quiddam
insinuandum, eamdem sententiam eleganter aperuit. Sic enim
intelligitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes
jejunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Quod
autem dixit Matthaeus, lugere; hoc Marcus et Lucas, jejunare:
quia et ille postea, tunc jejunabunt, ait; non, tunc lugebunt.
Verum illo verbo significavit de tali jejunio Dominum locutum, quod
pertinet ad humilitatem tribulationis: ut illud alterum, quod pertinet
ad gaudium mentis in spiritualia suspensae, atque ob hoc alienatae
quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus Dominus
significasse intelligatur, de panno novo et de vino novo, id ostendens
quod animalibus atque carnalibus circa corpus occupatis, et ob hoc
veterem adhuc sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruat; quas
similitudines et alii duo similiter explicarunt. Jam enim satis in
promptu est nihil esse contrarium, si quid alius dicit, quod alius
praetermittit, seu verbi, seu rei; dum vel ab eadem sententia non
recedatur, vel quae forte alia ponitur, alii non adversetur.
|
|