|
2. Matthaeus evangelista sic orsus est: Liber generationis Jesu
Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Quo
exordio suo satis ostendit, generationem Christi secundum carnem se
suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus filius hominis
est, quod etiam se ipse saepissime appellat (Id. VIII, 20,
et IX, 6), commendans nobis quid misericorditer dignatus sit esse
pro nobis. Nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam
Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum
facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta
intelligatur, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII,
8)? Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus, ab
Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Joseph virum
Mariae de qua natus est Jesus. Neque enim fas erat ut ob hoc eum a
conjugio Mariae separandum putaret, quod non ex ejus concubitu, sed
virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur
fidelibus conjugatis, etiam servata pari consensu continentia, posse
permanere vocarique conjugium, non permixto corporis sexu, sed
custodito mentis affectu: praesertim quia nasci eis etiam filius potuit
sine ullo complexu carnali, qui propter solos gignendos filios
adhibendus est. Neque enim propterea non erat appellandus Joseph
pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quandoquidem recte
pater esset etiam ejus quem non ex sua conjuge procreatum, aliunde
adoptasset.
3. Putabatur quidem Christus etiam aliter filius Joseph, tanquam
ex ejus omnino carne progenitus; sed ab eis hoc putabatur, quos
Mariae latebat virginitas. Nam Lucas ait: Et ipse Jesus erat
incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph
(Luc. III, 23). Qui tamen Lucas non ejus parentem solam
Mariam, sed ambos parentes ejus appellare minime dubitavit, ubi ait:
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei
erat in illo. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in
die solemni Paschae. Sed ne quisquam hic parentes consanguineos
potius Mariae cum ipsa matre ejus intelligendos putet, quid ad illud
respondebit, quod ipse item Lucas superius dixit. Et erat pater ejus
et mater mirantes super iis quae dicebantur de illo (Id. II,
40, 41, 33)? Cum igitur ipse narret, non ex concubitu
Joseph, sed ex Maria virgine natum Christum; unde eum patrem ejus
appellat, nisi quia et virum Mariae recte intelligimus sine
commixtione carnis, ipsa copulatione conjugii; et ob hoc etiam
Christi patrem multo conjunctius, qui ex ejus conjuge natus sit, quam
si esset aliunde adoptatus? Unde manifestum est illud, quod ait, Ut
putabatur, filius Joseph, propter illos dixisse, qui eum ex
Joseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur
|
|