CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adversetur, a quibus dicta sunt; et maxime de verbis Archisynagogi, quibus rogavit Dominum.

64. Sequitur deinde Matthaeus adhuc temporum ordinem servans: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum dicens: Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet, etc., usque ad illud ubi ait, Et surrexit puella: et exiit fama haec in universam terram illam (Matth. IX, 18-26). Dicunt hoc et alii duo, Marcus et Lucas; sed ab isto ordine jam recedunt. Alibi enim hoc recordantur atque inserunt, id est, eo loco ubi redit transfretando a regione Gerasenorum, post expulsa et in porcos permissa daemonia. Nam hoc Marcus ita conjungit post illud apud Gerasenos factum: Et cum transcendisset, inquit, Jesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum: et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis, nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, etc. (Marc. V, 21-43). Ac per hoc intelligendum est, hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum: sed quanto post, non apparet. Nisi enim fuisset intervallum, non esset quando fieret quod modo narravit Matthaeus in convivio domus suae: tanquam de alio quippe narravit, more Evangelistarum, quod de se ac domi suae gestum erat: post quod factum nihil aliud continuo sequitur, quam hoc de archisynagogi filia. Sic ipse enim contexit ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari, quod et consequenter factum est: quandoquidem cum superius commemorasset, quae de panno novo et de vino novo Jesus dixerit, continuo subjecit, Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit; ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum dictorumque ejus interpositum est. In narratione autem Marci, patet locus ubi interponi alia potuerunt, sicut jam ostendimus. Similiter et Lucas cum post narratum apud Gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit ut renitatur Matthaeo, qui post illas de panno et vino similitudines hoc gestum esse demonstrat, dicendo, Haec illo loquente. Iste quippe cum terminasset quod apud Gerasenos factum narraverat, hoc modo transiit in aliud: Factum est autem, inquit, cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. Et ecce vir cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Jesu, etc. (Luc. VIII, 40-56.) Sic intelligitur, quod turba quidem illa continuo exceperit Dominum, quippe quem rediturum exspectabat: quod vero adjunxit, Et ecce vir cui nomen erat Jairus, non continuo factum accipiendum est, sed prius illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthaeus; cui rei sic conjungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intelligi.

65. In hac ergo narratione, quam nunc considerandam suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur, omnes isti tres Evangelistae sine ulla quaestione concordant. Neque enim interest ad rei veritatem, quod ab alio aliquid tacitum, ab alio dicitur; nec quod Marcus dicit, Quis tetigit vestimenta mea? et Lucas, Quis me tetigit? Alter enim dixit usitate, alter proprie, eamdem tamen uterque sententiam. Nam usitatius dicimus, Conscindis me, quam, Conscindis vestimenta mea; cum tamen in aperto sit quid velimus intelligi.

66. At vero cum Matthaeus archisynagogum, non morituram, vel morientem, vel in extremo vitae positam filiam suam narrat Domino nuntiasse, sed omnino defunctam; illi autem duo, morti jam proximam, nondum tamen mortuam, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam nuntiarent, et ob hoc jam non debere vexari magistrum, tanquam sic veniret, ut manum imponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare: considerandum est, ne repugnare videatur, et intelligendum brevitatis causa Matthaeum hoc potius dicere voluisse, rogatum esse Dominum ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret: attendit enim non verba patris de filia sua, sed quod est potissimum, voluntatem; et talia verba posuit, qualis voluntas erat. Ita enim desperaverat, ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt quid dixerit Jairus: Matthaeus autem, quid voluerit atque cogitaverit. Utrumque ergo petitum est a Domino, ut vel morientem salvam faceret, vel mortuam suscitaret: sed cum instituisset Matthaeus totum breviter dicere, hoc insinuavit patrem rogantem dixisse, quod et ipsum certum est voluisse, et Christum fecisse. Sane si illi duo vel quisquam eorum, patrem ipsum commemorasset dixisse, quod sui domo venientes dixerant, ut jam non convexaretur Jesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent ejus cogitationi verba quae posuit Matthaeus: nunc vero et illud suis nuntiantibus, et prohibentibus ne jam magister veniret, non legitur quod ille consenserit. Ac per hoc et illud quod ei Dominus ait, Noli timere, crede tantum, et salva erit, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit. Talis quippe in illo fides erat, qualis et in illo qui ait, Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23).

67. Quae cum ita sint per hujusmodi Evangelistarum locutiones varias, sed non contrarias, rem plane utilissimam discimus, et pernecessariam; nihil in cujusque verbis nos debere inspicere, nisi voluntatem, cui debent verba servire; nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quid ille voluerit, cujus verba non dicit: ne miseri aucupes vocum, apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse veritatem; cum utique non in verbis tantum, sed etiam in caeteris omnibus signis animorum, non sit nisi ipse animus inquirendus.

68. Quod autem nonnulli codices habent secundum Matthaeum, Non enim mortua est mulier, sed dormit, cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam fuisse testentur; intelligas hebraeo more locutum esse Matthaeum. Nam et aliis Scripturarum locis hoc invenitur, non eas tantum quae virum passae fuerant, sed omnino feminas etiam intactas atque integras, mulieres appellari: sicut de ipsa Eva scriptum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); et illud in libro Numerorum, ubi jubentur custodiri mulieres quae nescierunt cubile masculi, id est virgines, ne interficiantur (Num. XXXI, 18): qua locutione etiam Paulus ipsum Christum ait factum ex muliere (Galat. IV, 4). Hoc enim melius intelligimus, quam ut illam duodecim annorum jam nuptam, vel virum expertam fuisse credamus.