CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

69. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David, et caetera, usque ad illud ubi ait, Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones (Matth. IX, 27-34). Hoc de duobus caecis et de muto daemonio, solus Matthaeus ponit. Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant (Marc. X, 46-52, et Luc. XVIII, 35-43), non sunt isti, sed tamen simile factum est: ita ut si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset (Matth. XX, 29-34), posset putari hoc quod nunc narrat, dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus, esse quaedam facta similia; quod probatur, cum idem ipse evangelista utrumque commemorat: ut si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium, quod solvi non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile, vel similiter factum.