CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum viverent: ubi quaerendum est quomodo Matthaeus Marco et Lucae congruat maxime de virga quam secundum Matthaeum dicit non ferendam, secundum Marcum autem solam ferendam; et de habitu calceamentorum atque vestium.

70. Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. Nam post haec duo facta, de caecis et muto daemonio, ita sequitur: Et circumibat Jesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans regnum Evangelii, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis; quia erant vexati, et jacentes, sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut ejiciat operarios in messem suam. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, et caetera, usque ad aliud ubi ait, Amen dico vobis non perdet mercedem suam (Id. IX, 35; X, 42). In hoc toto loco, quem nunc commemoramus, multa monuit discipulos suos: sed utrum eum ex ordine Matthaeus subjunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. Hunc locum brevitur videtur perstrinxisse Marcus, et eum sic ingressus est, dicens: Et circumibat castella in circuitu docens. Et convocavit duodecim, et coepit eos mittere binos; et dabat illis potestatem spirituum immundorum, et caetera, usque ad illud ubi ait, Excutite pulverem de pedibus vestris, in testimonium illis (Marc. VI, 6-11). Sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi, illud narravit, ubi Dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et virtutes, cum ejus cogitationem nossent: quod Matthaeus post admonitionem istam discipulorum, et post alia multa commemorat (Matth. XIII, 54). Itaque incertum est, utrum hoc quod agitur in ejus patria, Matthaeus omissum revocaverit; an Marcus recordatum anticipaverit; quisnam eorum ordinem rei gestae, et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Jairi, subjungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum (Luc. IX, 1-6), tam breviter sane quam Marcus: neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. In nominibus ergo discipulorum, Lucas, qui eos alio loco nominat , cum prius eliguntur in monte, a Matthaeo non discrepat, nisi in nomine Judae Jacobi (Id. VI, 14-16), quem Matthaeus Thaddaeum appellat; nonnulli autem codices habent Lebbaeum . Quis autem unquam prohibuerit duobus vel tribus nominibus hominem unum vocari?

71. Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus, Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; et sequatur etiam ipse, non peram, non panem, neque in zona aes: ut ostendat in eodem loco versari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec virgam ferendam. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est; et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda: sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi. I, 13); et sub alia de qua dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3); illa seductionis est, haec probationis. Sicut judicium aliter accipitur, de quo dictum est, Qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male fecerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29); et aliter, de quo dictum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1): illud enim judicium damnationis est, hoc discretionis.

72. Et multa alia sunt verba quae non habent unam significationem, sed diversis locis congruenter posita, diverso modo intelliguntur, et aliquando cum expositione dicuntur: ut est illud, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Hoc enim breviter clausa sententia dici potuit. Nolite esse pueri, sed estote pueri. Et illud, Si quis putat se sapientem esse in vobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Id. III, 18): quid enim aliud dixit, quam, Non sit sapiens, ut sit sapiens? Aliquando autem clausae ita dicuntur, ut exerceant inquirentem: ut est quod ait ad Galatas, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit (Galat. VI, 2-5). Nisi oneris nomen sub diversis significationibus acceperis, procul dubio putabis eumdem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc in una sententia tam vicine positis verbis: qui cum paulo ante diceret, Alter alterius onera portate; postea dixit, Unusquisque proprium onus portabit. Sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis Deo de actibus nostris: illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. Ita et virga intelligitur spiritualiter, de qua dicebat Apostolus, In virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? et corporaliter, sive ad equum qua utimur sive ad aliquid aliud opus fuerit: ut interim omittam et alias hujus nominis figuratas significationes.

73. Utrumque ergo accipiendum est a Domino Apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut nonnisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis, Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; continuo subjecit, Dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit: non quod necessaria non sint sustentationi hujus vitae; sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus Evangelium credentibus annuntiarent, tanquam stipendia militantibus, tanquam fructum vineae plantatoribus, tanquam lac gregis pastoribus. Unde Paulus dicit: Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Hinc enim loquebatur de iis quae necessaria sunt praedicatoribus Evangelii: unde paulo post dicit, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metemus? Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate. Unde apparet haec non ita praecepisse Dominum, tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium; alioquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset (I Thess. II, 9): sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est: cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo jure cedere. Haec ergo Dominus loquens discipulis, id agebat, quod ipse Apostolus paulo post apertius ita explicat: Nescitis quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt? qui altari deserviunt, altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum (I Cor. IX, 7-15). Cum itaque dicit ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam serviendi necessitatem.

74. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, illa Apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit, nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo, Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Potuit enim etiam sic breviter dici, Nihil necessariorum vobiscum feratis, nec virgam, nisi virgam tantum: ut illud quod dictum est nec virgam, intelligatur, ne minimas quidem res; quod vero adjunctum est, nisi virgam tantum, intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Utrumque ergo Dominus dixit, sed quia non utrumque unus evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud significantem non tollendam dixit, esse contrarius; sed jam ratione reddita non putetur.

75. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram; id est, nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens, Et ne induerentur duabus tunicis; quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?

76. Ita Dominum omnia dixisse, nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate: sed Evangelistas, alia istum, alia illum inseruisse scriptis suis; quaedam vero eadem vel duos, vel tres eorum quoslibet, vel omnes quatuor posuisse: nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta seu facta sunt. Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, caetera ejus inspiciat; videbit quam hoc temere atque inerudite arbitretur. Potest enim iste (ut unum aliquid dicam quod animo interim occurrit), quoniam monet ut non sciat sinistra quod facit dextra (Matth. VI, 3), et ipsas eleemosynas, et quidquid illic aliud praecipit, figurate accipiendum putare.

77. Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis Dominum multa iterasse quae alibi jam dixerat; ne forte ipsorum locorum ordo cum ex alio evangelista non convenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium; cum intelligere debeat iterum alibi dici, quod jam alibi dictum erat: nec tantum de dictis, verum etiam de factis observari debere. Nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere: calumniari autem Evangelio, dum non credit iterum factum, quod iterum fieri non potuisse nemo convincit, sacrilegae vanitatis est.