|
79. Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc coepit exprobrare
civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non
egissent poenitentiam, etc., usque ad illud ubi ait, Terrae
Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi (Matth. XI,
20-24). Etiam hoc commemorat Lucas (Luc. X, 12-15),
continuato cuidam sermoni Domini etiam haec ex ipsius ore conjungens:
unde magis videtur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a Domino
dicta sunt; Matthaeus autem suae recordationis ordinem tenuisse: aut
si illud quod idem Matthaeus ait. Tunc coepit exprobrare
civitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis
voluisse credatur exprimere in eo quod dictum est, Tunc, non autem
ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur;
quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. Cum enim et
apud unum Evangelistam inveniantur quaedam quae bis dixerit Dominus;
sicut apud eumdem Lucam de non tollenda pera in via et similiter
caeteris, duobus locis dictum a Domino invenitur (Luc. IX, 3,
et X, 4): quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a
singulis dicitur eodem ordine quo dictum est, et ideo diversus ordo
apparet in singulis, quia et tunc quando et ille, et tunc quando iste
commemorat, dictum est?
|
|