CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

80. Sequitur Matthaeus: In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, etc., usque ad illud ubi ait, Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 25-30). Hujus loci et Lucas meminit, sed ex parte. Non dicit enim ipse, Venite ad me, omnes qui laboratis, et alia quae sequuntur. Semel autem hoc dictum a Domino, sed Lucam non totum quod dictum est commemorasse, credibile est. Matthaeus enim dicit, In illo tempore respondens Jesus dixit, posteaquam exprobravit civitatibus: Lucas autem post illam exprobrationem civitatum interponit quaedam, non tamen multa; atque hoc ita subjungit, In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit (Luc. X, 21). Unde etiam si Matthaeus non In illo tempore diceret, sed In ipsa hora, tam pauca interponit Lucas in medio, ut etiam eadem hora dictum non absurde videatur.