|
81. Sequitur Matthaeus, et dicit: In illo tempore abiit Jesus
sabbato per sata; discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere
spicas, et manducare, etc., usque ad illud ubi ait, Dominus est
enim Filius hominis etiam sabbati (Matth. XII, 1-8). Hoc
quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a
Luca (Marc. II, 23-28, et Luc. VI, 1-5): sed illi
non dicunt, In illo tempore. Unde fortassis magis Matthaeus rei
gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae: nisi latius
accipiatur quod dictum est, In illo tempore, id est, quo haec multa
et diversa gerebantur.
|
|