|
82. Sequitur ergo Matthaeus, ita narrans: Et cum inde
transisset, venit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens
aridam, et caetera, usque ad illud ubi ait, Et restituta est
sanitati sicut altera (Matth. XII, 9-13). De isto sanato,
qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent (Marc.
III, 1-5, et Luc. VI, 6-10). Posset autem putari eo
die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam et sabbatum hic
commemoratur; nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum esse de
sanitate aridae manus: Proinde quod ait Matthaeus, Et cum inde
transisset, venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde
transisset, sed post quot dies in synagogam eorum venerit, posteaquam
a segete illa transivit, an recta continuoque illuc ierit, non
expressum est. Ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit
alio sabbato hujus manum sanatam. Sed potest movere, quomodo
Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverint Dominum, Si licet
sabbato curare, volentes invenire accusandi occasionem; ipse vero
illis de ove proposuerit similitudinem, dicens, Quis erit ex vobis
homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam,
nonne tenebit, et levabit eam? Quanto melior est homo ove? Itaque
licet sabbatis bene facere; cum Marcus et Lucas illos potius a
Domino interrogatos esse perhibeant. Licet sabbato bene facere, an
male? animam salvam facere, an perdere? Itaque intelligendum est
quod illi prius interrogaverint Dominum, Si licet sabbato curare:
deinde quod intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi
quaerentium, constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus, et
interrogaverit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant; ac
tunc illis tacentibus, proposuisse similitudinem de ove, et
conclusisse quod liceat sabbato bene facere; postremo circumspectis eis
cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis
eorum, dixisse homini. Extende manum tuam.
|
|