|
83. Sequitur Matthaeus, ita contexens narrationem suam: Exeuntes
autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum
perderent. Jesus autem sciens, recessit inde; et secuti sunt eum
multi, et curavit eos omnes: et praecepit eis ne manifestum eum
facerent. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam
dicentem, et caetera, usque ad illud ubi ait. Et in nomine ejus
gentes sperabunt (Matth. XII, 14-21). Hoc solus iste
commemorat, illi duo in alia perrexerunt. Ordinem sane rei gestae
videtur Marcus aliquantulum tenuisse, qui dicit Jesum cognita maligna
adversum se dispositione Judaeorum, secessisse ad mare cum discipulis
suis, et ad eum turbas confluxisse, et sanasse eum plurimos (Marc.
III, 7-12). Unde autem coeperit in aliud ire, non quod
ordine sequeretur, vix apparet: utrum ubi dicit convenisse ad eum
turbas; potuit enim hoc jam et alio tempore: an ubi dicit, ascendit
in montem. Quod et Lucas videtur commemorare dicens, Factum est
autem in illis diebus, exiit in montem orare (Luc. VI, 12):
dicendo enim, in illis diebus, satis ostendit non continuo factum.
|
|