CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant. |
84. Matthaeus ergo sequitur et dicit: Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus; et curavit eum, ita ut loqueretur et videret (Matth. XII, 22). Hoc non isto ordine, sed post alia multa Lucas commemorat, et mutum dicit tantum non etiam caecum (Luc. XI, 14): sed non ex eo quod aliquid tacet, de alio dicere putandus est: ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Matthaeus. |