|
4. Ac per hoc, etiam si demonstrare aliquis posset, Mariam ex
David nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam
rationem accipere Christum filium David, qua ratione etiam Joseph
pater ejus recte appellatus est: quanto magis, cum evidenter dicat
apostolus Paulus, ex semine David secundum carnem Christum (Rom.
I, 3), ipsam quoque Mariam de stirpe David aliquam
consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus. Cujus feminae
quoniam nec sacerdotale genus tacetur, insinuante Luca, quod cognata
ejus esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron (Luc. I,
36, 5); firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere
propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis apud
illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est,
chrisma, unde Christi nomen elucet, tanto ante etiam illa
evidentissima significatione praenuntiatum.
|
|