CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et de duabus arboribus, utrum in nullo Matthaeus a duobus aliis, maxime a Luca, dissentiat.

85. Sequitur Matthaeus, dicens: Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? Pharisaei autem audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur, etc., usque ad illud ubi ait, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 23-37). Marcus non ex occasione illius muti subjicit dictum de Jesu quod in Beelzebub ejiceret daemonia; sed post alia quaedam, quae solus commemorat, hoc quoque subnectit, sive alio loco id recolens et adjungens, sive aliquid praetermittens, et deinde ad hunc ordinem rediens (Marc. III, 22-30). Lucas autem pene totidem verbis hoc dicit quod Matthaeus (Luc. XI, 14-26): et quod digitum Dei appellat Spiritum Dei, ab eadem sententia non recedit; quin potius et aliquid docet, ut noverimus quemadmodum intelligamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei. In aliis autem, quae non hic dicunt Marcus et Lucas, nulla controversia est; nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est.