CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine, redit et invenit domum mundatam, quomodo Mathaeus Lucae congruat.

86. Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis dicentes: Magister, volumus a te signum videre, etc., usque ad illud ubi ait, Sic erit et generationi huic pessimae (Matth. XII, 38-45). Haec etiam Lucas narrat eo quidem loco, sed aliquanto dispari ordine (Luc. XI, 16-37). Nam illud quod petierunt signum a Domino de coelo, supra commemoravit post illud de muto miraculum: et non ibi retulit, quid eis ad hoc Dominus respondisset; sed postea cum turbae concurrissent, dicit hoc fuisse responsum eis, quos dat intelligi superius a se commemoratos, quod de coelo signum quaerebant: et hoc annectit posteaquam interposuit de muliere quae dixit Domino, Beatus venter qui te portavit. Hanc autem mulierem interponit, cum de sermone Domini commemorasset, quod spiritus immundus exiens ab homine, redit, et invenit mundatam domum. Post mulierem ergo illam, cum diceret responsum esse turbis de signo quod de coelo quaerebant, interposita similitudine Jonae prophetae, deinde continuato sermone ipsius Domini, commemorat dictum de regina Austri, et de Ninivitis: ita aliquid commemoravit quod Matthaeus tacuit, quam aliquid praetermisit eorum quae hoc loco ille narravit. Quis autem non videat superfluo quaeri, quo illa ordine Dominus dixerit; cum et hoc discere debeamus per Evangelistarum excellentissimam auctoritatem, non esse mendacium, si quisquam non hoc ordine cujusquam sermonem digesserit, quo ille a quo processit, cum ipsius ordinis nihil intersit ad rem, sive ita, sive ita sit? Et adhuc Lucas productiorem hunc Domini sermonem indicat, et in eo quaedam commemorat, qualia Matthaeus in sermone illo qui est habitus in monte (Matth. V-VII), quae bis dicta intelligimus, et ibi scilicet, et hic. Terminato autem isto sermone, in aliud pergit Lucas: in quo utrum ordinem rerum gestarum servarit, incertum est. Ita enim connectit: Et cum loqueretur, rogavit eum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Non autem ait, Cum haec loqueretur; sed, cum loqueretur. Nam si dixisset, Cum haec loqueretur, necessario cogeret intelligere hoc ordine non tantum a se fuisse narrata, verum et a Domino gesta.