CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

87. Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei, etc., usque ad illud ubi ait, Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. I, 46-50). Hoc sine dubio consequenter gestum intelligere debemus. Praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret, Adhuc eo loquente ad turbas: quid est autem, Adhuc, nisi illud quod loquebatur? Non enim dixit, Et eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres; sed, Adhuc eo loquente: quae cum dicit, cogit intelligi, haec loquente, quae superius indicabat. Nam et Marcus post illud quod de blasphemia Spiritus sancti, quid Dominus dixerit retulit, Et veniunt, inquit, mater ejus et fratres (Marc. III, 31-35): praetermissis quibusdam, quae in eodem textu sermonis Domini et Matthaeus prolixius Marco, et Lucas prolixius Matthaeo posuerunt. Lucas autem non hujus rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupavit hoc, et recordatum ante narravit. Denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. Post commemoratas enim quasdam parabolas Domini, ita hoc de matre et fratribus ejus recordatum interposuit: Venerunt autem ad illum, inquit, mater et fratres ejus: et non poterant ad eum adire prae turba: non expressit quando ad eum venerint. Rursus cum et hinc transit, ita loquitur: Factum est autem, inquit, in una dierum, et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus (Luc. VIII, 19-22). Et hic utique cum dicit, Factum est in una dierum, satis indicat, non necesse esse ut haec dies intelligatur in qua hoc gestum est, vel illa quae continuo sequitur. Nihil itaque habet repugnantiae cum caeteris duobus quod Matthaeus de matre et fratribus Domini narrat, neque in verbis Domini, neque in ipso ordine rerum gestarum.