CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de grano sinapis, et de fermento; et quod in domo locutus est, de thesauro abscondito in agro, et de margarita, et de sagena missa in mare, et de proferente de thesauro nova et vetera, quomodo Marco et Lucae Matthaeus consentiat, vel in his quae cum illo dixerunt, vel narrationis ordine.

88. Sequitur Matthaeus: In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore; et locutus est eis multa in parabolis dicens, et caetera, usque ad illud ubi ait, Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 1-52). Post illud quod narratum est de matre et fratribus Domini, hoc continuo gestum esse, et eum ordinem Matthaeum etiam in narrando tenuisse, ea res insinuat, quia cum illinc transiret, ita contexuit ut diceret, In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae. Cum enim dicit, In illo die (nisi forte dies, more Scripturarum, tempus significet), satis indicat aut hoc consequenter gestum, aut non multa interponi potuisse; maxime quia et Marcus eum ordinem tenet (Marc. IV, 1-34): Lucas autem post illud quod narrat de matre et fratribus Domini, in aliud transit, nec eo transitu connexionem aliquam facit, qua huic ordini repugnare videatur (Luc. VIII, 22). Omnium ergo horum quae Matthaeus Dominum locutum esse narravit, quae cum illo dixerunt Marcus et Lucas, non habent repugnantiae quaestionem; quae autem ipse solus dixit, multo magis sine controversia sunt: nec in ipso ordine, quamvis aliquanto diversum alius alium teneat, partim gestarum rerum, partim recordationis suae, video quid vel cui quisque adversetur.