CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utrum narrandi ordo nihil alteri adversetur.

89. Sequitur ergo Matthaeus: Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde: et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum , etc., usque ad illud ubi ait, Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum (Matth. XIII, 53-58). A superiore sermone parabolarum sic transit, ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem: praesertim quia Marcus ab istis parabolis, non in quod iste, sed in aliud tendens, in quod et Lucas ita contexuit narrationem, ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum, quod ipsi duo continuanter adjungunt, de navi scilicet in qua dormiebat Jesus, et de illo miraculo expulsorum daemoniorum apud Gerasenos (Marc, IV, 35; V, 17, et Luc. VIII, 22-37), quae duo Matthaeus jam superius recolens interposuit (Matth. VIII, 23-34). Nunc ergo quae in patria sua Dominus dixerit vel ei dicta sint, videamus utrum cum aliis duobus Marco et Luca concordent. Nam Joannes longe in diversis et dissimilibus narrationis suae locis vel dicta esse Domino talia (Joan. VI, 42), vel eum dixisse commemorat, qualia hoc loco tres caeteri meminerunt.

90. Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Matthaeus, nisi quod Dominum fabrum et Mariae filium dicit a civibus suis dictum (Marc. VI, 1-6), non, sicut Matthaeus, fabri filium. Nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit: eo enim et fabrum credebant, quo fabri filium. Lucas autem eamdem rem gestam latius indicat, et plura ibi commemorat; nec longe post baptismum et tentationem ejus hoc inserit, sine dubio praeoccupans quod multis rebus interpositis postea gestum est: unde quisque possit advertere, quod huic tam magnae quaestioni, quam de consensu Evangelistarum enodandam Deo adjuvante suscepimus, plurimum necessarium est, non nescientes aliquid eos praetermisisse, aut nescientes quemadmodum se ordo rerum gestarum haberet, alium potius ordinem suae recordationis tenuisse; quod hinc evidentissime intelligi potest, quia Lucas antequam aliquid narraret Dominum fecisse Capharnaum, praeoccupavit hunc locum, quem nunc consideramus, ubi cives ejus et potentiam virtutis in eo stupebant, et ignobilitatem generis contemnebant. Nam hoc eum dicit eis dixisse, Utique dicetis mihi: Medice, cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua; cum secundum ejusdem ipsius Lucae narrationem nihil adhuc legatur fecisse Capharnaum. Quod quia longum non est, et facillimum est et pernecessarium, totum inserimus, unde ad hoc narrandum et quomodo venerit. Posteaquam baptizatum et tentatum Dominum indicavit, ita sequitur:

“Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam: et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetae Isaiae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicasset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos, Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? Et ait illis, Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice, cura teipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua (Luc. IV, 13-23),”

et caetera, donec peragat totum ipsum narrationis suae locum. Quid ergo evidentius, quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, cum utique jam magna ab illo in Capharnaum facta fuisse et ipse noverit, et ipse commemoret, quae se nondum narrasse utique scit? Neque enim tantum ab ejus baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de iis quae in Capharnaum gesta fuerant: modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de Domino.