|
91. Sequitur Matthaeus: In illo tempore audivit Herodes
tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes
Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo
(Matth. XIV, 1, 2). Marcus hoc idem et eodem modo dicit,
sed non eodem ordine (Marc. VI, 14-16). Nam posteaquam
discipulos Dominus misit, dicens eis ne quid in via ferrent, nisi
virgam tantum, terminato eo sermone, quantum ab illo commemoratum
est, etiam hoc subjecit, nulla tamen facta necessitate, qua hoc etiam
consequenter gestum esse intelligere cogeremur: sicut nec Matthaeus;
In illo enim tempore dixit, non, In illo die, vel hora: nisi quod
Marcus non quod Herodes dixerit, sed, Dicebant, inquit, quia
Joannes Baptista surrexit a mortuis: Matthaeus vero de ipso
Herode, Ait, inquit, pueris suis. Lucas etiam eum narrandi
ordinem, quem Marcus, tenens, nec ipse sane etiam rerum gestarum
eumdem ordinem fuisse credi cogens, ita hoc idem commemorat: Audivit
autem, inquit, Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et
haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam quia Joannes surrexit a
mortuis; a quibusdam vero, quia Elias apparuit; ab aliis autem,
quia propheta unus de antiquis surrexit. Et ait Herodes: Joannem
ego decollavi; quis est autem iste de quo ego audio talia? Et
quaerebat videre eum (Luc. IX, 7-9). In his verbis Lucas
quoque Marco attestatur, ad hoc duntaxat quod alii dixerint, non
Herodes, Joannem a mortuis surrexisse. Sed quia haesitantem
commemoravit Herodem, verbaque ejus ita postea posuit dicentis,
Joannem ego decollavi; quis est autem iste de quo audio ego talia?
intelligendum est aut eum post hanc haesitationem confirmasse in animo
suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus
narrat, Et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista; ipse
surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo: aut ita
pronuntianda sunt haec verba, ut haesitantem adhuc indicent. Si enim
diceret, Numquidnam hic est, aut, Numquid forte hic est Joannes
Baptista? non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua
dubitans atque haesitans intelligatur. Nunc quia illa verba desunt,
utroque modo pronuntiari potest; ut aut confirmatum eum ex aliorum
verbis, credentem dixisse accipiamus; aut adhuc, sicut Lucas
commemorat, haesitantem: praesertim quia et Marcus, qui superius
dixerat, ab aliis fuisse dictum quod Joannes a mortuis resurrexit, in
extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet, Quem ego decollavi
Joannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item verba duobus modis
pronuntiari possunt, ut aut confirmantis, aut dubitantis
intelligantur. Cum autem Lucas posteaquam hoc commemoravit, in aliud
transeat; duo isti, Matthaeus et Marcus ex hac occasione narrant
quemadmodum sit ab Herode Joannes occisus.
|
|