|
92. Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Herodes enim tenuit
Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter
Herodiadem, uxorem fratris sui, etc., usque ad eum locum ubi ait,
Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus , et sepelierunt
illud; et venientes nuntiaverunt Jesu (Matth. XIV, 3-12).
Marcus hoc similiter narrat (Marc. VI, 17-29): Lucas
autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum baptismum quo
Dominus baptizatus est. Unde hoc praeoccupasse intelligitur et ipse
ex occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. Cum enim
commemorasset Joannis verba de Domino, quod ventilabrum in manu
ejus, et mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum suum,
paleas autem comburet igni inexstinguibili: continuo subjecit, quod
non continuo factum esse Joannes evangelista apertissime exponit, cum
commemorat, posteaquam baptizatus esset Jesus, isse illum in
Galilaeam, quando fecit de aqua vinum; et inde post paucorum dierum
in Capharnaum habitationem, rediisse ad Judaeam terram, et ibi
baptizasse multos circa Jordanem, antequam missus esset Joannes in
carcerem (Joan. II, 1, 12, et III, 22-24). Quis
autem non putet, qui minus in his litteris eruditus est, tanquam post
illa verba de ventilabro et de area mundata, continuo sit a Joanne
offensus Herodes, et eum in carcerem miserit? Non autem hoc ordine
ista narrata quo gesta sunt, et alibi jam probavimus, et hoc ipso loco
non quilibet alius, sed idem Lucas hoc probat (Luc. III,
15-21). Si enim post verba illa continuo Joannes in carcerem
missus est, quomodo post ipsam commemorationem Joannis in carcerem
missi baptizatus est Jesus, secundum ipsius Lucae narrationem?
Proinde manifestum est, ex occasione recordatum praeoccupasse, et
ante multa quae priusquam Joanni hoc fieret, gesta narraturus erat,
hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. Sed nec illi duo
Matthaeus et Marcus eo rerum ordine de Joanne in carcerem misso in
sua narratione posuerunt, quo factum apparet etiam in eorum scriptis:
nam et ipsi dixerunt, tradito Joanne Dominum isse in Galilaeam
(Matth. IV, 12, et Marc. I, 14); et post multa quae
fecit in Galilaea, veniunt ad Herodis admonitionem vel
haesitationem, quod Joannes, quem decollavit, a mortuis resurrexit
(Matth. XIV, 1, 2, et Marc. VI, 14-16); et ex hac
occasione narrant omnia quae de Joanne contigerunt incluso et occiso.
|
|