|
93. Sequitur ergo Matthaeus, cum dixisset nuntiatum esse Christo
quod Joannes occisus sit, et ita narrationem contexit: Quod cum
audisset, inquit, Jesus, secessit inde in navicula in locum desertum
seorsum. Et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestras de
civitatibus. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et
curavit languidos eorum (Matth. XIV, 13, 14). Hoc
continuo post Joannis passionem factum esse commemorat. Unde post
haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes
dixit, Joannem ego decollavi. Illa enim posteriora debent
intelligi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moveretur, et
haesitaret quisnam iste esse posset, de quo audiret talia, cum
Joannem ipse occidisset. Marcus autem posteaquam passionem Joannis
narravit, commemorat discipulos missos rediisse ad Jesum, et
renuntiasse illi omnia quae egerant et docuerant; et Dominum eis
(quod ipse solus commemorat) dixisse ut requiescerent pusillum in
deserto, et ascendisse cum eis in navem, et isse: et turbas hoc
videntes praevenisse eos illuc; quarum misertum Dominum docuisse
multa; et hora jam progrediente factum esse ut de quinque panibus et
duobus piscibus omnes qui aderant pascerentur (Marc. VI,
30-44). Quod miraculum omnes quatuor Evangelistae
commemoraverunt. Lucas etiam qui jam longe supra de Joannis passione
narraverat (Luc. III, 20), ex occasione qua diximus, nunc
posteaquam commemoravit illam Herodis haesitationem de Domino quisnam
esset, hoc continuo subjungit quod Marcus, id est, rediisse ad illum
Apostolos, et narrasse illi quaecumque fecerant, et assumptis eis
secessisse in locum desertum, atque eo secutas turbas, et locutum esse
de regno Dei, et eos qui cura indigebant sanasse: atque inde etiam
ipse die declinante commemorat miraculum de quinque panibus factum
(Id. IX, 10-17).
94. At vero Joannes, qui multum ab eis tribus Evangelistis eo
distat, quia magis in sermonibus quos Dominus habuit immoratur, quam
in factis quae mirabiliter fecit, posteaquam commemoravit eum relicta
Judaea abiisse iterum in Galilaeam, quod tunc intelligitur factum,
cum et alii Evangelistae dicunt eum Joanne tradito isse in
Galilaeam; posteaquam ergo id commemoravit Joannes, in transitu ejus
per Samariam multa quae locutus est ex occasione illius Samaritanae
quam invenit ad puteum, contexit narrationi suae: et post duos dies
dicit eum inde exiise in Galilaeam, deinde venisse in Cana
Galilaeae, ubi fecerat de aqua vinum, et sanasse filium reguli
cujusdam (Joan. IV, 3, 5, 43-54). Alia vero, quae
illum in Galilaea fecisse atque dixisse alii dixerunt, Joannes
tacet: sed sane, quod illi tacuerunt, dicit ascendisse eum in die
festo Jerosolymis, et fecisse ibi miraculum illud de homine qui
triginta octo annos habebat in infirmitate, nec habebat hominem a quo
in piscinam deponeretur, in qua variis valetudinibus affecti
sanabantur; et ex hac occasione multa eum locutum fuisse commemorat.
Post haec eum dicit abiisse trans mare Galilaeae, quod est
Tiberiadis, et secutam multitudinem magnam: deinde abiisse in
montem, et ibi sedisse cum discipulis suis, proximo Pascha die festo
Judaeorum: tum levatis oculis et visa multitudine maxima, pavisse eam
de quinque panibus et duobus piscibus (Joan. V-VI, 13); quod
et caeteri Evangelistae dicunt. Ac per hoc, praetermisisse illum per
quae illi narrando ad hujus miraculi commemorationem venerunt, certum
est: verumtamen tanquam ex alia narrationis via, cum et illi
tacuissent quae iste dixisset, ad hoc miraculum de quinque panibus
occurrerunt sibi et illi tres qui pene pariter ambulabant, et iste qui
sermonum Domini alta consectans, per alia quae illi tacuerunt
circumvolavit quodammodo, et eis ad miraculum de quinque panibus
pariter commemorandum, non multo post ab eis rursus in altiora
revolaturus occurrit.
|
|