CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

95. Sequitur ergo Matthaeus, et ad ipsum de quinque panibus factum narrationem suam ex ordine ita perducit: Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Jesus aatem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare, etc., usque ad illud ubi ait, Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis (Matth. XIV, 15-21). Hoc ergo miraculum quod omnes quatuor Evangelistae commemorant (Marc. VI, 34-44, et Luc. IX, 12-17), et putantur inter se aliquid discrepare, considerandum atque tractandum est, ut ex hoc etiam ad caetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diversis eadem tamen sententia retinetur, et eadem rerum veritas custoditur. Et inchoanda quidem est consideratio, non a Matthaeo secundum ordinem Evangelistarum, sed a Joanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est Dominus. Ita enim dicit: Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fenum multum in loco: discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia. Accepit ergo panes Jesus, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant (Joan. VI, 5-13).

96. Non hic quaeritur quod iste dixit, cujusmodi essent panes; hordeaceos enim fuisse non tacuit, quod caeteri tacuerunt: neque hoc quaeritur, quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque millia virorum, mulieres et parvulos, quod dicit Matthaeus. Et omnino jam certum esse debet, et regulariter teneri in talibus quaestionibus, neminem moveri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. Sed quaeritur quomodo ea quae dixerunt, vera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. Si enim Dominus, secundum narrationem Joannis, prospectis turbis, quaesivit a Philippo, tentans eum, unde illis escae dari possent; potest movere quomodo sit verum, quod alii narraverunt, prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis: quibus ille respondit secundum Matthaeum, Non habent necesse ire; date eis vos manducare. Cui etiam Marcus Lucasque consentiunt, tantum hoc praetermittentes quod ait, Non habent necesse ire. Intelligitur ergo post haec verba Dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo quod Joannes commemorat, isti autem praetermiserunt. Deinde quod Philippus apud Joannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi hoc ex ore caeterorum Philippum respondisse: quanquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. Quod ergo ait Philippus, Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat; hoc est dicere, quod ait Marcus, Euntes ememus ducentis denariis panes, et dabimus eis manducare. Quod autem commemorat idem Marcus dixisse Dominum, Quot panes habetis? praetermiserunt caeteri. Quod autem Andreas apud Joannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc caeteri pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt. Et Lucas quidem responsionem Philippi et responsionem Andreae in unam sententiam constrinxit: quod enim ait, Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, Andreae retulit responsionem: quod vero adjunxit, Nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas, videtur ad responsionem Philippi pertinere; nisi quod de ducentis denariis tacuit: quanquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intelligi. Cum enim dixisset, Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces; adjunxit etiam ipse, Sed haec quid sunt inter tantos? hoc est dicere, Nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

97. Ex qua universa varietate verborum, rerum autem sententiarumque concordia, satis apparet, salubriter nos doceri, nihil quaerendum in verbis nisi loquentium voluntatem: cui demonstrandae invigilare debent omnes veridici narratores, cum de homine, vel de angelo, vel de Deo aliquid narrant; horum enim voluntas verbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent.

98. Sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad caetera, quae talia forte occurrerint, facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos jussos esse discumbere, Marcus vero et quinquagenos et centenos. Quod hic ideo non movet, quia unus partem dixit, alter totum: qui enim etiam de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit: nihil itaque contrarium est. Verumtamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, valde videretur esse contrarium; nec facile dignosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum: et tamen attentius consideratum inveniri debuisse quis non fateatur? Hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua ejusmodi, quae parum intendentibus et temere judicantibus contraria videantur, et non sint.