CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant; et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque panibus pavit.

99. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi: navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus; erat enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est, etc., usque ad illud ubi ait, Venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Filius Dei es (Matth. XIV, 23-33). Marcus quoque hoc idem post narratum de quinque panibus miraculum ita sequitur: Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, etc. (Marc. VI, 47-54), similiter, nisi quod de Petro super aquas ambulante nihil dixit. Hoc autem ne moveat praecavendum est, quod Marcus dixit de Domino, cum ambularet super aquas, et volebat praeterire eos. Quomodo enim hoc intelligere potuerunt, nisi quia in diversum ibat, eos volens tanquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? Quod ad mysticam significationem referri, quis usque adeo tardus est, ut nolit advertere? Sed tamen turbatis et exclamantibus subvenit, dicens, Confidite, ego sum; nolite timere. Quomodo ergo eos volebat praeterire, quos paventes ita confirmat, nisi quia illa voluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem valebat, cui subveniri oportebat!

100. Joannes etiam adhuc cum istis aliquantum immoratur. Nam post narratum de quinque panibus miraculum, ipse quoque hoc de laborante navicula, et de ambulatione Domini super aquas non tacet, ita contexens: Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare: et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Mare autem vento magno flante exsurgebat, etc. (Joan. VI, 15-21). Nihil hic contrarium videri potest, nisi quod Matthaeus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret: Joannes autem, in monte fuisse, cum eisdem turbis quas de quinque panibus pavit . Sed cum et ipse Joannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum volebant regem facere; utique manifestum est quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. Et ideo non est contrarium quod ascendit rursus in montem, sicut et Matthaeus et Joannes dicunt: nisi quod Matthaeus dicit, ascendit; Joannes autem, fugit: quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. Nec illud repugnat quod Matthaeus dixit, ascendit in montem solus orare; Joannes autem, Cum cognovisset, inquit, quia venturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi: quandoquidem et hinc Dominus, transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae (Philipp. III, 21), id quoque docebat, hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. Nec illud adversum est, quod Matthaeus prius eum dixit jussisse discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solum orare; Joannes vero prius eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde, Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli ejus ad mare; et cum ascendissent navem, etc. Quis enim non videat hoc recapitulando Joannem postea dixisse factum a discipulis, quod jam Jesus jusserat antequam fugisset in montem; sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? Sed quia ipse reditus, maxime in brevitate ac puncto temporis factus, non commemoratur; putant plerumque qui audiunt, hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. Sic etiam quos dixerat ascendisse navem, et venisse trans mare in Capharnaum, dicit ad eos in mari laborantes venisse Dominum ambulantem super aquas: quod utique prius in ipsa navigatione factum est, qua veniebant Capharnaum.

101. Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud, et ab ordine isto digreditur. Neque enim aliquid de navicula illa commemorat, et de via Domini super aquas: sed cum dixisset: Et manducaverunt omnes, et saturati sunt, et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim; deinde subjunxit, Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli, et interrogavit illos dicens: Quem me dicunt esse turbae (Luc. IX, 17, 18)? jam deinceps aliud narrans, non quod illi tres, qui Dominum ambulantem super aquas venisse ad navigantes discipulos retulerunt. Nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Matthaeus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis, Quem me dicunt esse turbae (Lucas enim videtur in hoc congruere Matthaeo, quia dixit, cum solus esset orans; cum ille dixisset, ascendit in montem solus orare)? sed omnino alibi, cum solus oraret, et essent cum illo discipuli, hoc interrogavit. Solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Matthaeus et Joannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare. Iste namque apertissime adjunxit, Erant cum illo et discipuli. Proinde solum dixit, sine turbis, quae cum illo non habitabant.