CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

5. Quos autem movet, quod alios progeneratores Matthaeus enumerat, descendens a David usque ad Joseph (Matth. I, 1-16), alios autem Lucas ascendens a Joseph usque ad David (Luc. III, 23-38), facile est, ut advertant duos patres habere potuisse Joseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus . Antiqua est enim consuetudo adoptandi etiam in illo populo Dei, ut sibi filios facerent quos non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptaverat (Exod. II, 10) (illa quippe alienigena fuit), ipse Jacob nepotes suos ex Joseph natos, verbis manifestissimis adoptavit dicens: Nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi priusquam ad te venirem, mei sunt: Ephraem et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi. Natos autem si genueris postea, tibi erunt (Gen. XLVIII, 5, 6). Unde etiam factum est ut duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Levi, quae templo serviebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Jacob. Unde intelligitur Lucas patrem Joseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in Evangelio suo, cujus progenitores sursum versus commemoraret, donec exiret ad David. Cum enim necesse sit, utroque evangelista vera narrante, et Matthaeo scilicet et Luca, ut unus eorum ejus patris originem tenuerit qui genuerat, alter ejus qui adoptaverat Joseph, quem probabilius intelligimus adoptantis originem tenuisse, quam eum qui noluit Joseph genitum dicere ab illo cujus eum filium esse narrabat? Commodius enim filius ejus dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus cujus carne non erat natus. Matthaeus autem dicens, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, atque ita in hoc verbo quod est, genuit, perseverans donec in ultimo diceret, Jacob autem genuit Joseph; satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Joseph non adoptatus, sed genitus erat.

6. Quanquam si etiam Lucas genitum diceret Joseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno evangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. Neque enim absurde quisque dicitur non carne, sed charitate genuisse, quem filium sibi adoptaverit: aut vero etiam nos quibus dedit Deus potestatem filios ejus fieri, de natura atque substantia sua nos genuit, sicut unicum Filium, sed utique dilectione adoptavit. Quo verbo Apostolus saepe uti non ob aliud intelligitur (Rom. VIII, 15, et II, 4), nisi ad discernendum Unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia Patris natus est, secundum aequalitatem divinitatis hoc omnino quod Pater: quem missum dicit ad suscipiendam carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem, nos efficeret participes divinitatis suae per adoptionem. Ita enim dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Et tamen dicimur etiam nati ex Deo, id est, accepta potestate ut filii ejus efficiamur, qui jam homines eramus: efficiamur autem per gratiam, non per naturam. Nam si per naturam filii essemus, nunquam aliud fuissemus. Cum enim dixisset Joannes, Dedit eis potestatem Filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus; secutus ait, Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ita quos dixit accepta potestate factos Dei filios, quod illa adoptio significat quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex Deo. Atque ut apertius ostenderet qua gratia factum sit, Et Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 12-14): tanquam diceret, Quid mirum si filii Dei facti sunt cum caro essent, propter quos unicus caro factus est, cum Verbum esset? Hac sane magna distantia, quia nos effecti filii Dei mutamur in melius, ille autem Filius Dei cum filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed assumpsit quod erat inferius. Dicit et Jacobus: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus (Jacobi I, 18). Ne scilicet in eo quod ait, genuit, hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit.

7. Non ergo alienum esset a veritate, etiamsi Lucas ab illo esse Joseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. Etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset: sicut nos genuit Deus, ut filii ejus simus, quos fecerat ut homines essemus. Unicum autem genuit, non solum ut Filius esset, quod Pater non est; sed etiam ut Deus esset, quod et Pater est. Sed plane si hoc verbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset: quomodo etsi neuter eorum diceret, genuit, sed et iste eum filium illius, et ille illius diceret, nihilominus esset ambiguum quis eorum illum de quo natus, quis illum a quo adoptatus erat commemorasset. Nunc vero cum alter dicit, Jacob genuit Joseph; alter, Joseph qui fuit filius Heli: etiam ipsa verborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimaverunt. Sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius judicaret, quam evangelistam crederet esse mentitum; facile, inquam, occurreret, ut videret quibus causis unus homo duos patres habere potuerit: hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.