|
103. Sequitur itaque Matthaeus post illum sermonem Domini, ubi
de non lotis manibus cum Pharisaeis egit, atque ita conserit
narrationem, ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam
quae consecutae sunt servans: Et egressus, inquit, inde Jesus
secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a
finibus illis egressa, clamavit dicens ei: Miserere mei, Domine,
fili David; filia mea male a daemonio vexatur. Qui non respondit ei
verbum, etc., usque ad illud ubi ait, O mulier, magna est fides
tua; fiat sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora (Matth.
XV, 21-28). Hoc de muliere Chananaea etiam Marcus
commemorat, eumdem rerum gestarum ordinem servans, nec afferens
aliquam repugnantiae quaestionem, nisi quod in domo dicit fuisse
Dominum cum ad illum venit eadem mulier profilia sua rogans (Marc.
VII, 24-30). Matthaeus autem posset quidem facile intelligi
de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse: sed quoniam dicit
discipulos Domino ita suggessisse, Dimitte illam, quoniam clamat
post nos; nihil videtur aliud significare, quam post ambulantem
Dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in
domo, nisi quia intelligendum est dixisse quidem Marcum quod
intraverit ubi erat Jesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? Sed
quia Matthaeus ait, Non respondit ei verbum; dedit agnoscere, quod
ambo tacuerunt, in eo silentio egressum fuisse Jesum de domo illa:
atque ita caetera contexuntur, quae jam in nullo discordant. Quod
enim Marcus commemorat ei Dominum respondisse de pane filiorum non
mittendo canibus, illis interpositis, dictum est, quae Matthaeus
dicta non tacuit: id est, quia discipuli rogaverunt eum pro illa; et
quia respondit non se esse missum nisi ad oves quae perierunt domus
Israel; et quia illa venit, id est, consecuta est, et adoravit eum
dicens, Domine, adjuva me: tunc deinde dictum est quod Evangelistae
ambo commemorant.
|
|