|
104. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et cum transisset inde
Jesus, venit secus mare Galilaeae; et ascendens in montem, sedebat
ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos,
claudos, caecos, debiles, et alios multos; et projecerunt eos ad
pedes ejus, et curavit eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos
loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes; et magnificabant
Deum Israel. Jesus autem convocatis discipulis suis dixit:
Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent
quod manducent, etc., usque ad illud ubi ait, Erant autem qui
manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres
(Matth. XV, 29-38). Hoc aliud miraculum de septem panibus
et paucis pisciculis etiam Marcus commemorat eodem pene etiam ordine,
nisi quia interponit quod nullus alius dicit, de surdo cui Dominus
aures aperuit, spuens et dicens, Effeta, quod est, adaperire
(Marc. VII, 31; VIII, 9).
105. Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem
panibus, quod duo evangelistae Matthaeus Marcusque posuerunt, quia
si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non
dixisset, contrarius caeteris putaretur. Quis enim non existimaret
unum idemque factum esse; non autem integre et veraciter, sive ab
illo, sive ab aliis, sive ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum
pro quinque panibus septem dum falleretur commemorasse, aut illos pro
septem quinque, aut utrosque mentitos, vel oblivione deceptos? Hoc
et de duodecim cophinis, et de septem sportis opinaretur quasi
contrarium: hoc de quinque millibus, et de quatuor millibus eorum qui
pascerentur. Sed quia illi qui miraculum de septem panibus
narraverunt, nec illud de quinque tacuerunt, neminem movet, et
utrumque factum omnes intelligunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile
invenitur factum a Domino, quod in aliquo alteri Evangelistae ita
repugnare videatur, ut omnino solvi non possit, nihil aliud
intelligatur quam utrumque factum esse, et aliud ab alio commemoratum:
sicut de centenis, et quinquagenis discumbentibus commendavimus; quia
si non etiam illud utrumque apud unum inveniremus, contraria singulos
dixisse putaremus .
|
|