CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco; et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

106. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan, etc. usque ad illud ubi ait, Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XV, 39; XVI, 4). Hoc jam et alibi dixit idem Matthaeus (Id. XII, 39). Unde etiam atque etiam retinendum est, saepius Dominum eadem dixisse; ut quod existente contrario solvi non potuerit, bis dictum intelligatur. Hunc sane ordinem etiam Marcus tenens, post illud de septem panibus miraculum, hoc idem subjicit quod Matthaeus, nisi quod Dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit Matthaeus, sed Magedan (Marc. VIII, 10-12). Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices non habent etiam secundum Marcum, nisi Magedan. Nec illud moveat, quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de coelo, idem quod Matthaeus de Jona, sed ait Dominum respondisse, Signum non dabitur ei. Intelligendum est enim quale petebant, hoc est, de coelo: praetermisit autem dicere de Jona, quod Matthaeus commemoravit.