CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

108. Sequitur Matthaeus: Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: Quem me dicunt homines esse Filium hominis? At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis, etc., usque ad illud ubi ait, Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 13-19). Hoc eodem pene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco illuminato, quod solus ipse commemorat, de illo qui dixit Domino, Video homines sicut arbores ambulantes (Marc. VIII, 22-29). Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur, atque inserit (Luc. IX, 18-20): cujus recordationis ordo, sicut supra jam ostendimus, nihil repugnat ordini istorum. Sed potest illud movere, quod Lucas Dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans, et adessent etiam ipsi: porro autem Marcus in via dicit illos hoc ab eodem interrogatos. Sed eum movet, qui nunquam oravit in via .

109. Jam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic Petrus nomen acceperit, ubi illi ait, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Non enim accepit hoc nomen, nisi ubi Joannes commemorat ei dictum esse, Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus (Joan. I, 42). Unde nec illo loco, ubi Marcus duodecim discipulos nominatim commemorans, dixit appellatos Jacobum et Joannem filios tonitrui, arbitrandum est nomen accepisse Petrum; quia dixit illic quod imposuerit ei nomen ut vocaretur Petrus (Marc. III, 16-19): hoc enim recolendo dixit, non quod tunc factum sit.