CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia. |
110. Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus et Scribis, etc., usque ad illud ubi ait, Non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum (Matth. XVI, 20-23). Haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas (Marc. VIII, 30-33, et Luc. IX, 21, 22): sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit, tacet. |