|
111. Sequitur Matthaeus: Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si
quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam,
et sequatur me, etc., usque ad illud ubi ait, Et tunc reddet
unicuique secundum opus ejus (Matth. XVI, 24-27). Hoc et
Marcus subjungit eumdem ordinem servans: sed ipse non dicit de Filio
hominis venturo cum Angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus
suum. Commemorat tamen etiam illud dixisse Dominum, Qui enim me
confusus fuerit, et mea verba, in generatione ista adultera et
peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria
sua cum Angelis sanctis (Marc. VIII, 34-38). Quod
intelligi potest ad eamdem sententiam pertinere, qua dixit Matthaeus,
ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque
ordine annectit, non multum diverso verborum modo, eadem tamen
sententiarum veritate simillimus (Luc. IX, 23-26).
|
|