|
112. Sequitur Matthaeus: Amen dico vobis, sunt quidam de hic
stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis
venientem in regno suo. Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum, et
Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum
seorsum, etc., usque ad illud ubi ait, Nemini dixeritis visionem,
donec Filius hominis a mortuis resurgat. Haec visio Domini in monte
coram tribus discipulis, Petro, Jacobo et Joanne, ubi etiam de
coelo illi testimonium paternae vocis perhibitum est, a tribus
Evangelistis eodem ordine commemoratur, et ad easdem omnino sententias
(Matth. XVI, 28; XVII, 9; Marc. VIII, 39;
IX, 9, et Luc. IX, 27-36): sed caetera secundum ea
genera locutionum diversa, sine ulla sententiarum diversitate, quae
multis locis superius demonstravimus, videri a legentibus possunt.
113. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut
Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos
movet, sed ratione reddita instruendi. Dies enim quando enuntiamus
dicentes: Post tot dies; aliquando non annumeramus eum in quo
loquimur, et eum quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus vel
pollicemur, sed medios, post quos revera plenos atque integros illud
futurum est. Hoc fecit Matthaeus et Marcus; excepto eo die quo haec
loquebatur Jesus, et illo quo exhibuit memoratam in monte visionem,
medios dies intuentes dixerunt, Post sex dies: quod ille annumeratis
finalibus, id est primo atque ultimo, dixit, Post octo dies, eo
loquendi modo quo pars pro toto commemoratur.
114. Item quod Lucas ait de Moyse et Elia, Et factum est, dum
discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est
nos hic esse, et caetera, non debet putari contrarium ei quod
Matthaeus Marcusque ita conjunxerunt, Petrum hoc suggessisse quasi
adhuc Moyses et Elias cum Domino loquerentur. Non enim
expresserunt, quod tunc; sed tacuerunt potius, quod iste addidit,
illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis Domino
suggessisse. Addidit etiam Lucas, intrantibus illis in nubem,
factam esse vocem de nube; quod illi non dixerunt, sed nec
contradixerunt.
|
|