|
115. Sequitur Matthaeus: Et interrogaverunt eum discipuli
dicentes: Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum
venire? At ille respondens ait eis: Elias quidem venturus est, et
restituet omnia: dico autem vobis quia Elias jam venit, et non
cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et
Filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli quia
de Joanne Baptista dixisset eis (Matth. XVII, 10-13).
Hoc idem Marcus, etiam hunc ordinem servans, commemoravit et in
nonnulla diversitate verborum, nusquam tamen ab ejusdem sententiae
veritate discessit (Marc. IX, 10-12): sed ipse non
addidit, intellexisse discipulos quod Joannem Dominus significasset,
dicendo quod Elias jam venerit.
|
|