|
8. Illud autem quod deinceps insinuandum est, revera ut adverti et
videri posset, lectorem attentissimum et diligentissimum requirebat.
Acute quippe animadversum est, Matthaeum, qui regiam in Christo
instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo, quadraginta
homines in generationum serie nominasse. Numerus autem iste illud
tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet
a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus, ut
scriptum est, omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): de
qua dicit Apostolus, per tribulationem oportere nos intrare in regnum
Dei (Act. XIV, 21). Quam significat etiam illa virga
ferrea, de qua in Psalmo legitur, Reges eos in virga ferrea; cum
superius dixisset, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion
montem sanctum ejus. Reguntur enim etiam boni in virga ferrea, de
quibus dicitur, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini; et si
initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei
Evangelio? et si justus vix salvus erit: peccator et impius ubi
parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Ad quos pertinet quod
sequitur: Tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9).
Reguntur enim boni per hanc disciplinam; mali vero comminuuntur: qui
tanquam iidem ipsi commemorantur propter una atque eadem sacramenta ,
quae habent communia mali cum bonis.
9. Quia ergo numerus iste laboriosi hujus temporis sacramentum est,
quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam
illud declarat, quod quadraginta dierum jejunium, hoc est
humiliationem animae, consecravit et Lex et Prophetae per Moysen et
Eliam, qui quadragenis diebus jejunaveverunt (Exod. XXXIV,
28, et III Reg. XIX, 8); et Evangelium per ipsius
Domini jejunium, quibus diebus quadraginta etiam tentabatur a diabolo
(Matth. IV, 1, 2), quid aliud quam per omne hujus saeculi
tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate
assumere dignatus est, praefigurans? Post resurrectionem quoque non
amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit
(Act. I, 3), huic eorum vitae adhuc humana conversatione
commixtus, et cum illis alimenta mortalium, quamvis jam non
moriturus, accipiens: ut per ipsos quadraginta dies significaret, se
occulta praesentia quod promiserat impleturum, quando ait, Ecce ego
vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). Cur autem iste numerus hanc temporalem vitam terrenamque
significet, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia
fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripartitis vicibus
currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur, quas aliquando
ventorum nomine Scriptura commemorat, ab Oriente et Occidente,
Aquilone et Meridie (Zach. XIV, 4). Quadraginta autem,
quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor
progrediente numero consummantur.
10. Ad hunc igitur mundum, et ad istam terrenam mortalemque vitam
hominum, ad nos regendos in tentatione laborantes, venientem regem
Christum Matthaeus suscipiens, exorsus est ab Abraham, et
enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae
a caeteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua et de
cognatione sua separavit Abraham (Gen. XII, 1, 2),
Christus venit in carne; ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et
praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur ex qua esset gente
venturus. Cum enim quaterdenas generationes tribus distinxisset
articulis, dicens ab Abraham usque ad David generationes esse
quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babyloniae alias
quatuordecim, totidemque alias usque ad nativitatem Christi (Matth.
I, 17); non tamen eas duxit in summam ut diceret, Fiunt omnes
quadraginta duae. Unus quippe in illis progeneratoribus bis
numeratur, id est Jechonias, a quo facta est quaedam in extraneas
gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi autem
ordo a rectitudine flectitur, atque ut eat in diversum, tanquam
angulum facit; illud quod in angulo est, bis numeratur, in fine
scilicet prioris ordinis, et in capite ipsius deflexionis. Et hoc
ipsum jam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium,
tanquam ab Jerusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum, et hinc
atque hinc utrisque in se credentibus tanquam lapidem angularem
futurum. Haec tunc in figura praeparabat Deus rebus in veritate
venturis. Nam et ipse Jechonias, ubi angulus iste praefiguratus
est, interpretatur Praeparatio Dei. Sic ergo jam non quadraginta
duae, quod faciunt ter quatuordecim, sed propter unum bis numeratum,
quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum annumeremus,
qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae, tanquam
numero quadragenario regaliter praesidet.
11. Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia
descendentem voluit significare Matthaeus, ideo et ipsas generationes
ab Abraham usque ad Joseph et usque ad ipsius Christi nativitatem,
descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui: Lucas autem non ab
initio Evangelii sui, sed a baptismo Christi, generationes enarrat,
nec descendendo, sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis
peccatis magis assignans; ubi eum vox de coelo declaravit, ubi
testimonium Joannes ipsi perhibuit, dicens, Ecce qui tollit peccata
mundi (Joan. I, 29). Ascendendo autem transit et Abraham, et
pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito et
adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii
Dei, credendo in filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius
Dei potius propter nos filius hominis factus est. Satis autem
demonstravit non se ideo dixisse, Joseph filium Heli, quod de illo
genitus, sed quod ab illo fuerat adoptatus; cum et ipsum Adam filium
Dei dixit, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea
peccando amisit, tanquam filius in paradiso constitutus sit.
12. Quapropter in generationibus Matthaei, significatur nostrorum
susceptio peccatorum a Domino Christo: in generationibus autem
Lucae, significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo.
Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit
Apostolus, Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati;
haec est susceptio peccatorum: quod autem addit, Ut de peccato
damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3); haec est expiatio
peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem
descendit, in cujus matre ille peccavit (II Reg. XI, 4):
Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit; per quem prophetam
Deus peccatum illius expiavit (II Reg. XII, 1-14) .
Ipse quoque numerus quem Lucas exsequitur, certissime prorsus
abolitionem indicat peccatorum. Quia enim Christi aliqua iniquitas,
qui nullam habuit, non est utique conjuncta iniquitatibus hominum,
quas in sua carne suscepit; ideo numerus penes Matthaeum, excepto
Christo, est quadragenarius. Quia vero justitiae suae Patrisque nos
expiatos ab omni peccato purgatosque conjungit, ut fiat quod ait
Apostolus, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor.
VI, 17); ideo in eo numero qui est penes Lucam, et ipse
Christus a quo incipit enumeratio, et Deus ad quem pervenit,
connumerantur, et fit numerus septuaginta septem, quo significatur
omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. Quam etiam ipse
Dominus per hujus numeri mysterium evidenter expressit, dicens
remittendum esse peccanti, non solum septies, sed etiam septuagies
septies (Matth. XVIII, 22).
13. Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet
mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius quippe tanquam
justitiae numerus in decem praeceptis Legis ostenditur. Porro
peccatum est Legis transgressio; et utique transgressio denarii numeri
congruenter undenario figuratur: unde et vela cilicina jubentur in
tabernaculo undecim fieri (Exod. XXVI, 7); quis autem dubitet
ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc quia
universum tempus septenario dierum numero volvitur, convenienter
undenario septies multiplicato ad numerum septuagesimum et septimum
cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plena remissio
peccatorum, expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste
numerus incipit; et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus
pervenit per Spiritum sanctum, qui in columbae specie in hoc
baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit (Luc. III,
22).
|
|