CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant. |
117. Sequitur Matthaeus, dicens: Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum; et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer (Matth. XVII, 21, 22). Hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant (Marc. IX, 29-31, et Luc. IX, 44, 45). |