CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident faciem Patris, de una ove ex ovibus centum, de fratre corripiendo in secreto, de solvendis ligandisque peccatis, de concordia duorum et congregatione trium, de dimittendis peccatis usque septuagies septies, de servo cui dimissum est multum debitum, et ipse parvum non dimisit conservo, Matthaeus quemadmodum caeteris non repugnat.

119. Sequitur ergo idem Matthaeus, et dicit: In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis, putas, major est in regno coelorum? Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum, usque ad illud ubi ait, Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII). Ex isto aliquanto prolixiore Domini sermone non omnia, sed quaedam Marcus eumdem sequens ordinem posuit; quaedam etiam ipse, quae Matthaeus non dicit, inseruit (Marc. IX, 33-49). Totus autem sermo quousque eum considerandum suscepimus, a Petro solo interpellatur, quaerente quoties fratri debeat ignosci. Talia enim Dominus loquebatur, ut satis eluceat, etiam hoc quod Petrus interrogavit, eique responsum est, ad eumdem pertinere sermonem. Lucas autem, nisi illud de parvulo quem constituit ante discipulos imitandum, cum de sua magnitudine cogitarent, nihil hoc ordine servato commemorat (Luc. IX, 46-48). Si qua enim alia similiter dixit, quae et in isto sermone sunt posita, alibi et ex aliis occasionibus dicta recoluit: sicut Joannes de remissione peccatorum, quod tenebuntur, si cui tenuerint; et dimittentur, si cui dimiserint, post resurrectionem a Domino dictum commemorat (Joan. XX, 23); cum Matthaeus in hoc sermone Dominum hoc dixisse meminerit, quod et Petro antea dictum fuisse idem ipse testatur (Matth. XVI, 19). Eadem itaque saepe ac pluribus locis Jesum dixisse, necubi moveamur, si ordo dictorum quibusdam repugnare putabitur, sicut jam toties commendavimus, meminisse debemus, ne hoc semper admonere necesse sit.