CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogationibus vel Domini vel Judaeorum atque responsis, in quibus videntur aliquantulum variare.

120. Sequitur Matthaeus, ita narrans: Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem: et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa, etc., usque ad illud ubi ait, Qui potest capere capiat (Id. XIX, 1-12). Hoc et Marcus commemorat, eumdem ordinem tenens (Marc. X, 1-12). Sane videndum est, ne repugnare videatur, quod idem Marcus a Domino dicit interrogatos Pharisaeos, quid eis Moyses praeceperit, atque ita illos interroganti respondisse de permisso sibi libello repudii: cum Matthaeus dixerit verbis Domini, quibus ostenderat ex Lege Deum conjunxisse masculum et feminam, et propterea non eos debere ab homine separari, illos retulisse responsionem, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Quibus iterum ait, Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non sic fuit. Nam et Marcus hanc Domini responsionem non tacet, sed posteaquam ei responderunt interroganti de libello repudii.

121. In quo ordine vel modo verborum hoc intelligere debemus, ad rei veritatem nihil interesse utrum Domino separationem prohibenti et sententiam suam de Lege firmanti, ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est, quod Deus conjunxerit masculum et feminam (Gen. II, 24); an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. Nam et voluntas ejus ita se habebat, ut non eis redderet rationem cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent; quae voluntas ejus, ea quam Marcus posuit, interrogatione significata est: et illorum voluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandavit darili bellum repudii, tanquam concluderent eum separationem sine dubio vetaturum; hoc enim dicturi etiam tentantes accesserant. Quae voluntas eorum sic expressa est per Matthaeum, ut non eos esse commemoraret interrogatos, sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo velut convincerent Dominum separationem conjugum prohibentem. Cum ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab Evangelista utroque monstrata sit, nihil interest quam diversus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem veritate neuter abscederet.

122. Potest etiam hoc intelligi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes Dominus vicissim interrogaret, quid eis praeceperit Moyses: qui cum respondissent, Moysen permisisse libellum repudii scribere, et dimittere, respondit eis de ipsa Lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit conjugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus, id est, Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos, et caetera. Quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant, repetiverunt, dicentes, Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Tunc Jesus causam ostendit esse duritiam cordis ipsorum, quam Marcus brevitatis causa prius ponit, tanquam illi priori, quam Matthaeus intermisit, eorum responsioni redditam; nihil deperire judicans veritat, quocumque loco eisdem ipsis verbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis verbis eam reddiderat Dominus.