CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua; de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmodum Matthaeus duobus aliis non repugnet.

123. Sequitur Matthaeus: Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos, et caetera, usque ad illud ubi ait, Multi enim sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XIX, 13; XX, 16). Hunc cum Matthaeo Marcus ordinem tenuit (Marc. X, 13-31), sed de conductis operariis ad vineam solus Matthaeus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se quisnam major esset, adjunxit de illo quem viderant ejicientem daemonia, cum eum non sequeretur: inde jam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam ut iret in Jerusalem (Luc. IX, 46-51); ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum divitem cui dicitur, Vende omnia quae habes (Id. XVIII, 18 30); quem nunc isti commemorant ex ordine quo pariter eunt. Nam ibi etiam Lucas de istis parvulis, antequam divitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. De illo ergo divite qui quaerit, quid boni faciat ut vitam aeternam consequatur, potest videri distare aliquid quod secundum Matthaeum dicitur, Quid me interrogas de bono? secundum illos autem, Quid me dicis bonum? Nam, Quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest, quod ait ille quaerens, Quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est: Magister autem bone, nondum est interrogatio. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum, Quid dicis me bonum; et, interrogas me de bono?