CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram ejus, alter ad sinistram sederet, quomodo non repugnet Matthaeus aliis duobus.

124. Sequitur Matthaeus, et dicit: Et ascendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis; et condemnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum; et tertia die resurget. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo, etc., usque ad illud ubi ait, Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 17-28). Hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet, filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis, non per eos ipsos, sed per matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum voluntatem attulisset ad Dominum. Unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est, Marcus breviter intimavit. Denique et Dominus, et secundum Matthaeum et secundum Marcum, ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem posteaquam ex eodem ordine commemoravit, quae de passione et de resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrunt ei ad Jericho (Luc. XVIII, 31-35). Quod autem dixerunt Matthaeus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subjectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit major etiam servum aliorum futurum: dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco (Id. XXII, 24-27); et ordo ipse indicat, iterum esse eamdem sententiam a Domino dictam.